|
Sequitur de conditionalibus compositis: quarum duae, ut dictum est,
consistunt ex tribus categoricis; tertia vero ex quatuor. Sed tres
propositiones categoricae secundum affirmationem et negationem octo
modis possunt variari. Primo possunt omnes esse affirmativae, secundo
omnes negativae, tertio duae primae affirmativae et tertia, quarto
duae primae possunt esse negativae et tertia affirmativa, quinto prima
affirmativa et duae ultimae negativae, sexto prima negativa et duae
ultimae affirmativae, septimo prima et ultima affirmativae et media
negativa, octavo prima et ultima negativae et media affirmativa. Ideo
in qualibet dictarum potest fieri variatio, et sic sunt octo. Tertia
vero conditionalis composita ex duabus conditionalibus, quae quatuor
habent categoricas, multipliciter habet variari. De quibus omnibus
compositis propositionibus, et earum varietate, et syllogismis qui ex
eis fiunt, diffuse dixi in libro quem feci de hypotheticis
syllogismis; ideo diffuse de eis nunc tractare praetermitto: sed
videamus solum modos sillogizandi in qualibet earum. Fiunt autem
secundum quamlibet dictarum propositionum duae figurae, in quarum una
proceditur a positione antecedentis, in altera a destructione
consequentis. Prima enim propositio, ut dictum est, componitur ex
conditionali et categorica sic: si est homo, cum sit animatum, est
animal. Sed est homo. Ergo, cum sit animatum, est animal. Et
consimiliter fiet talis syllogismus, si aliqua pars ejus vel omnes sint
negativae: si est homo, cum non sit inanimatus, est sensibilis. Sed
est homo. Ergo cum non sit inanimatum, est sensibile. A
destructione vero consequentis sic: si est homo, cum sit animatum,
est sensibile. Sed non est sensibile. Ergo non est homo. In
negativa sic: si est homo, cum non sit inanimatus, est sensibilis.
Sed cum sit inanimatum, non est sensibile. Ergo non est homo.
Secunda vero propositio, ut dictum est, composita ex categorica et
conditionali sic: si cum est animatum est animal, est homo. Fiunt
autem ex tribus propositionibus syllogismi a positione antecedentis
sic: si cum est animatum est homo, est animal. Sed cum est animatum
est homo. Ergo est animal. Negando vero aliquam partem sic. Si cum
est animatum est homo, non est equus. A destructione vero
consequentis sic: si cum est animatum, est homo, est animal. Sed
non est animal. Ergo cum sit animatum non est homo. Cum parte vero
negativa sic: si cum est animatum, est homo, non est equus. Sed est
equus. Ergo cum sit animatum non est homo. Et quia ut dictum est,
quaelibet illarum propositionum habet variari octo modis, ex qualibet
possunt fieri sexdecim syllogismi: scilicet octo a positione
antecedentis, et octo a destructione consequentis. Tertia vero
propositio, ut dictum est, composita est ex duabus conditionalibus
sic: si est homo est animal: si est animal, est substantia. Potest
autem haec propositio variari tripliciter secundum triplicem variationem
terminorum. Nam in ea est unus terminus bis sumptus: cum autem sint
duae conditionales, talis terminus aliquando est antecedens in utraque
sic: si est homo, est animal: si non est homo, est insensibile.
Aliquando est consequens in utraque, sic: si est homo est animal: si
est lapis non est animal. Aliquando est consequens in una, et
antecedens in alia sic: si est homo est animal; si est animal est
substantia. Et secundum hoc tripliciter variantur syllogismi, qui
fiunt ex hujusmodi propositionibus: et tamen quaelibet istarum
propositionum multiplicatur in octo secundum affirmationes et negationes
partium ejus, ex quibus fiunt sexdecim modi syllogismorum. Quando
vero idem terminus in una est consequens, et in altera est antecedens,
fiunt syllogismi sic. Si est homo est animal: si est animal est
substantia. Sed est homo. Ergo est substantia. Et hujusmodi fiunt
a positione antecedentis. A destructione consequentis sic. Si est
homo, est animal; si est animal, est substantia. Sed non est
substantia. Ergo non est homo. Et haec dicitur a Boetio prima
figura istarum propositionum. Secunda figura secundum cum fit, quando
idem est antecedens in utraque, ex quo fit syllogismus a positione
antecedentis sic: si est homo est animal; si non est homo est
insensibilis. Sed est homo. Ergo non est insensibilis. Vel sic:
si est homo est animal, si non est homo non est rationalis. Sed est
homo. Ergo est rationalis. A destructione consequentis sic: si est
homo, est animal: si non est homo est insensibilis. Sed non est
animal. Ergo est insensibilis. Vel sic: si est homo, est animal,
si non est rationalis non est homo. Sed non est animal. Ergo non est
rationalis. Destructo enim animali destruitur homo, quo destructo
destruitur rationale. Tertia figura secundum eum est, quando non
arguitur a destructione consequentis, sed solum a positione
antecedentis sic: si est homo est animal, si est lapis non est
animal. Sed est homo. Ergo non est lapis. Et sic patet de
syllogismis conditionalibus.
|
|