|
Conversio autem propositionum, ut hic sumitur, est facere de subjecto
praedicatum et de praedicato subjectum; ita quod existente conversa
vera, etiam ea in quam convertitur, sit vera. Verbi gratia ista
propositio, omnis homo est animal, si convertitur in istam, omne
animal est homo, bene fit de praedicato subjectum, et de subjecto
praedicatum; tamen prima propositio est vera, secunda vero falsa:
ideo talis conversio non est bona. Est autem in propositionibus
terminorum finitorum, de quibus hic intendimus, duplex conversio:
scilicet simplex, et per accidens. Dicitur autem conversio simplex,
quando de praedicato fit subjectum, et de subjecto praedicatum,
manente secunda propositione in eadem qualitate et quantitate cum
prima. Per accidens vero dicitur, quando de subjecto fit
praedicatum, et e converso, manente eadem qualitate propositionis,
sed mutata quantitate. Primo modo convertuntur propositiones,
universalis negativa et particularis affirmativa: secundo modo
convertuntur universalis affirmativa, et, ut aliqui dicunt,
universalis negativa. Tamen non est necessarium hoc ponere: si enim
ad hanc, nullus homo est lapis, sequitur, nullus lapis est homo, et
ista est vera; necessario sequitur hanc esse veram: quidam lapis non
est homo. Ut enim supradictum est, existentibus universalibus veris,
semper particulares sunt verae, licet non e converso. Primo probemus
conversionem simpliciter, et primo universalium. Et quia ut dictum
est, in talibus syllogismis et eorum propositionibus non curatur in qua
materia sint; ideo utemur terminis transcendentibus, loco quorum
possunt poni termini quicumque. Sit ergo propositio convertenda ista.
Nullum b est a. Et semper supponatur quod pro b et pro a sumantur
tales termini significativi qui faciant propositionem veram: sicut si
pro b sumatur homo, et pro a lapis. Dico ergo quod praedicta
propositio convertitur in istam, nullum a est b: quod probo per dictum
tertium principium sic. Quando ex opposito consequentis infertur
oppositum antecedentis, prima consequentia fuit bona: sed sic est in
proposito, ergo et cetera. Cum ergo dico, nullum b est a, ergo
nullum a est b; facio consequentiam, cujus antecedens est, nullum b
est a; consequens vero est, nullum a est b. Modo videamus si ex
opposito consequentis infertur oppositum antecedentis vere. Huic autem
propositioni, scilicet, nullum a est b, quae est consequens, potest
esse duplex oppositum: scilicet contrarium, et contradictorium.
Sumamus ergo contradictorium ejus, scilicet, quoddam a est b:
particularis enim affirmativa, et universalis negativa sunt
contradictoriae: ad istam autem, scilicet, quoddam a est b, sequitur
ista, scilicet, quoddam b est a ut probabo. Sed haec, quoddam b est
a, et illa quae fuit antecedens, scilicet, nullum b est a, sunt
oppositae contradictoriae. Ergo ex opposito consequentis sequitur
oppositum antecedentis. Prima ergo consequentia quam vocamus
conversionem, fuit bona. Nunc oportet probare quomodo ad illam,
quoddam a est b, sequitur illa, quoddam b est a. Hoc autem probatur
per syllogismum expositorium. Ponam ergo propositiones primas in
terminis significativis, et sicut dicimus, quoddam a est b, dicamus,
quidam homo est animal; et sicut dicimus, quoddam b est a, dicamus,
quoddam animal est homo. Accipiamus primam, scilicet, quidam homo
est animal: signetur iste homo et hoc animal: si enim ista est vera,
quidam homo est animal, oportet quod ipsa sit vera in aliquo homine
signato, puta Socrate vel Platone; et si in nullo homine signato
erit vera, nullo modo erit vera. Signetur ergo illa res in qua
animalitas et humanitas signatur, et vocetur Socrates: modo fiat
syllogismus expositorius sic. Socrates est hic homo: Socrates est
hoc animal: ergo hoc animal est hic homo, et per consequens, quoddam
animal est homo. Ergo ad hanc, quidam homo est animal, quae
sumebatur loco hujus, quoddam b est a sequitur, quoddam a est b: ergo
ad hanc, quoddam a est b, sequitur, quoddam b est a: et hoc est quod
volebamus dicere. Et sic patet de conversione universalis negativae.
Particularis affirmativa convertitur simpliciter, sicut: quoddam b
est a; ergo quoddam a est b: et probatur per idem principium. Ex
opposito ergo consequentis infertur oppositum antecedentis. Prima ergo
consequentia seu conversio fuit bona. Potest autem probari haec
conversio per syllogismum expositorium, ut dictum est. Universalis
autem affirmativa convertitur per accidens sic. Omne b est a: quoddam
a est b. Et probatur eodem modo. Oppositum enim hujus, quoddam a
est b, est hoc: nullum a est b: quae convertitur in illam, nullum b
est a: haec autem est contraria primae, quae erat, omne b est a. Ex
opposito ergo consequentis infertur oppositum antecedentis: prima ergo
consequentia seu conversio fuit bona. Particularis vero negativa non
convertitur, quia ex opposito consequentis non infertur oppositum
antecedentis. Verbi gratia: sit propositio convertenda ista, quoddam
b non est a. Convertatur ergo: quia vel convertetur in universalem
negativam, vel in particularem negativam. In universalem negativam
sic: quoddam b non est a: ergo nullum a est b. Hujus oppositum est,
vel, omne a est b vel, quoddam a est b. Sed utraque istarum
propositionum, scilicet, omne a est b vel, quoddam a est b,
convertuntur in istam, quoddam b est a quae non est oppositum
antecedentis, quod erat, quoddam b non est a quia subcontrarietas non
est oppositio, ut supra patuit: ergo non valet ista conversio. Idem
etiam sequitur si converteretur in particularem, scilicet in illam,
quoddam a non est b, cujus oppositum est, omne a est b, quae
convertitur in hanc, quoddam b est a, quae proprie non est opposita,
ut dictum est. Quod etiam talis conversio non valeat, patet, quia
non tenet in omni materia; et potest ostendi in terminis
significativis. Licet enim istud sequatur: quidam lapis non est
homo, ergo quidam homo non est lapis; tamen istud non sequitur:
quoddam animal non est homo, ergo quidam homo non est animal: imo
omnis homo est animal. Fit autem de praedictis conversionibus quidam
versus sic. Feci simpliciter convertitur, eva per acci. Per a enim
hic sumitur universalis affirmativa, per e universalis negativa, per
I particularis affirmativa, per o particularis negativa. Construitur
autem versus sic. Fe idest universalis negativa, ci idest
particularis affirmativa, convertitur simpliciter. E idest
universalis negativa. Va idest universalis affirmativa, convertuntur
per accidens. Et sic patet de conversione propositionum de inesse.
|
|