|
His habitis, modo dicendum est de syllogismis: et primo de
syllogismis de inesse, secundo de modalibus, tertio de hypotheticis.
Syllogismorum autem de inesse quidam sunt ostensivi, quidam vero ad
impossibile. Unde primo dicendum est de syllogismis ostensivis.
Sciendum quod omnis syllogismus ostensivus constat ex tribus
orationibus, quarum duae vocantur propositiones seu praemissae, ultima
vero dicitur conclusio: verbi gratia. Omne animal est substantia:
omnis homo est animal: ergo omnis homo est substantia. Istae duae,
scilicet, omne animal est substantia, et, omnis homo est animal,
sunt duae propositiones, quarum prima, scilicet, omne animal est
substantia, dicitur major: secunda vero dicitur minor, seu assumpta:
tertia vero oratio, scilicet, omnis homo est substantia, dicitur
conclusio. Et licet praedictae tres orationes sint perfectae
constantes ex subjecto et praedicato, non tamen habent nisi tres
terminos, qui sunt homo animal et substantia. Et causa est, quia
omnes isti termini sumuntur bis: unde terminus bis sumptus in
praemissis, dicitur medium. Terminus in majori propositione sumptus
cum medio dicitur major extremitas. Terminus vero sumptus in minori
propositione cum medio dicitur minor extremitas. In conclusione vero
iterum sumitur major extremitas cum minori: ita scilicet quod si
conclusio est directa, major extremitas praedicatur de minori. Si
vero indirecta, fit e converso. Unde medium nunquam ponitur in
conclusione. Ad sciendum autem causas dictorum nominum, sciendum quod
homo est rationalis. Dicitur autem rationalis et non intellectualis:
quia intellectus apprehendit sine discursu: ratio vero licet non sit
alia potentia quam intellectus, tamen dicitur ratio, quia quicquid
apprehendit, apprehendit cum discursu; non ergo venit ad perfectam
apprehensionem alicujus rei nisi discurrat a magis noto ad minus notum.
Verbi gratia, ad cognoscendum perfecte quid sit homo, primo
intelligimus quod sit ens, deinde quod sit substantia, deinde quod sit
corpus, deinde quod sit animatum corpus, deinde animal, deinde
rationalis: et sic veniemus in cognitionem hominis discurrendo. Sive
autem talis discursus fiat sine complexione, scilicet intelligendo
ens, substantiam, corpus, non ponendo ibi est ut scilicet non dicamus
hoc est homo: vel fiat cum complexione, nihil ad propositum: sufficit
quod discurrendo intelligimus, et talis discursus est a magis noto
nobis ad minus notum. Magis autem nota nobis sunt magis universalia,
ut 1 physicorum dicitur, quia sunt magis confusa. Discursus ergo
noster in nostra cognitione est a magis universalibus ad minus
universalia. Unde magis et prius cognoscimus ens quam substantiam, et
substantiam quam corpus, et corpus quam animatum corpus, et animatum
corpus quam animal, et animal quam hominem. De tali autem discursu
est syllogismus, qui nihil aliud est quam oratio, seu congregatio
orationum, ut Boetius dicit, in qua est talis discursus. Et licet
in tali discursu multa possint esse media, et multae praemissae ad unam
conclusionem; verbi gratia, omnis substantia est ens, omnis homo est
substantia, quae est corpus, quod est animal; ergo omnis homo est
ens; tamen quia medium semper duarum extremitatum est medium, in tali
discursu multos comprehendimus syllogismos. Unus ergo est syllogismus
unius medii, et duarum extremitatum. Et quia in praedicto discursu
terminorum primus qui universalior est, et per consequens magis notus,
primo intellectui occurrit, dicitur major extremitas: extremitas enim
dicitur, quia primo occurrit intellectui; et major quia universalior
et magis nota. Secundus autem terminus qui intellectui occurrit, est
qui non est ita universalis, tamen secundum locum tenet post primum in
universalitate, ut est corpus post substantiam. Huic autem secundo
termino jam scimus inesse primum terminum, et haec dicitur major
propositio, quia prior cognitione. Sed quia nondum scimus secundum
inesse alicui minus universali termino, discurrit adhuc ratio, et
cognoscit corpus inesse animali, ubi sistit, et haec est minor
propositio, et statim cognoscit substantiam inesse animali, et haec
est conclusio. Certe in istis terminis medium fuit corpus, et ipsum
fuit causa quod nos sciremus substantiam inesse animali. Ultimus autem
terminus in praedicto discursu fuit animal, ubi stetit ratio, et
propter hoc dicitur minor extremitas: extremitas enim dicitur, quia
ibi stetit discursus rationis; minor vero dicitur, quia minus
universalis, et per consequens minus nota nobis. Habemus ergo causas
dictorum nominum, et rationes terminorum, et praemissarum, et
conclusionis. Ex dictis potest patere quod dicit philosophus 1
Poster., quod major propositio est prius nota conclusione natura et
tempore; natura, quia termini ejus sunt magis universales, ut dictum
est: tempore vero, quia in discursu rationis prius scivi substantiam
inesse corpori, quam inesse animali. Minor vero propositio est prius
nota natura, non tamen tempore. Natura, quia causa prior est
causato: propositiones autem sunt causa conclusionis: et quia etiam
iste fuit prior discursus rationis, de medio scilicet ad minorem
extremitatem. Non tamen est prius nota tempore. Quia enim sciebam
substantiam inesse corpori, in eodem instanti in quo scivi corpus
inesse animali, scivi substantiam inesse animali. Et sic patet de
partibus syllogismi, et nominibus earum. Habent autem syllogismi
figuras et modos. Dicitur autem hic figura ordo trium terminorum
secundum subjectionem et praedicationem. Sicut enim termini linearum
in mathematicis aliter et aliter situati variant species figurarum: nam
tria puncta quae faciunt triangulum si inter se aequaliter distabunt,
erit species trianguli, quae dicitur aequilaterus sive isopleuros; si
vero duo aequaliter distabunt a tertio quorum distantia inter se est
minor vel major distantia eorum et ad tertium, est species trianguli,
quae dicitur isocheles; si vero omnes distantiae punctorum sint
inaequales, est species trianguli quae dicitur gradatus, sive
scalenon: sic secundum diversitatem istorum trium terminorum in
subjiciendo et praedicando fiunt tres figurae syllogismorum; licet alio
modo quam in figuris superficialibus jam dictis. Si enim medium in una
propositione subjicitur et in altera praedicatur, dicitur esse prima
figura: et merito: quia tunc medium vere est medium, quia sapit
naturam utriusque extremi, scilicet subjecti et praedicati:
praedicatur enim et subjicitur, ut dictum est. Si vero medium in
utraque propositione praedicatur, dicitur esse secunda figura: quia
licet medium non sit vere medium sapiens naturam subjectionis et
praedicationis, tamen quia dignius est praedicari quam subjici, ideo
haec figura secundum locum tenet. Si vero medium in utraque
propositione subjicitur, dicitur tertia figura et ultima, quia in ea
medium non stat in medio sicut in prima, et subjicitur semper, quod
est indignius. Plures figurae non possunt esse, quia tres termini in
duabus propositionibus non possunt pluries variari. Unde versus:
Sub. Prae. prima, bis Prae. secunda, tertia Sub. bis. Qui
sic construitur. Prima, idest in prima figura medium Sub. idest
subjicitur et Prae. idest praedicatur. Secunda, idest in secunda
figura medium Prae. idest praedicatur bis, idest in utraque
praemissarum. Tertia, idest in tertia figura medium Sub. idest
subjicitur bis, idest in utraque praemissarum. Modus vero ut hic
sumitur, est ordinatio duarum propositionum in certa qualitate et
quantitate: et dicitur modus, quia est quaedam accidentalis
determinatio ipsarum propositionum syllogismi et cetera.
|
|