|
Tertia vero figura sex habet modos. Primus constat ex majori
universali affirmativa et ex minori universali affirmativa, ad quas
sequitur conclusio particularis affirmativa sic. Omne b est a; omne b
est c; ergo quoddam c est a. Iste syllogismus per conversionem
minoris per accidens reducitur ad tertium modum primae figurae sic.
Omne b est a: quoddam c est b: ergo quoddam c est a. Per
syllogismum vero conversivum reducitur ad secundum modum primae
figurae. Sumatur enim oppositum conclusionis quod est, nullum c est
a: et fiat major sic: nullum c est a; omne b est c; ergo nullum b
est a. Haec autem est contraria majoris primi syllogismi quae erat,
omne b est a. Sciendum quod in reductione per syllogismum conversivum
haec differentia est inter syllogismos secundae et tertiae figurae: nam
in syllogismis secundae figurae ex opposito conclusionis fit minor
propositio, et infertur oppositum minoris propositionis; in
syllogismis vero tertiae figurae ex opposito conclusionis fit major
propositio, et infertur oppositum majoris propositionis. Secundus
modus constat ex majori universali negativa et ex minori universali
affirmativa, ad quas sequitur conclusio particularis negativa sic.
Nullum b est a; omne b est c; ergo quoddam c non est a. Haec per
conversionem minoris per accidens reducitur ad quartum modum primae
figurae sic. Nullum b est a: quoddam c est b; ergo quoddam c non est
a. Sed per syllogismum conversivum reducitur ad primum modum primae
figurae, si accipiatur oppositum conclusionis, et fiat major sic:
omne c est a: omne b est c: ergo omne b est a. Haec conclusio est
contraria majori primi syllogismi. Tertius modus constat ex majori
particulari affirmativa et minori universali affirmativa, ex quibus
sequitur conclusio particularis affirmativa sic. Quoddam b est a;
omne b est c; ergo quoddam c est a. Haec per conversionem reducitur
ad tertium modum primae figurae convertendo majorem simpliciter, et
transponendo propositiones sic. Omne b est c; quoddam a est b; ergo
quoddam a est c. Per syllogismum vero conversivum reducitur ad
secundum modum primae figurae sic. Nullum c est a; omne b est c;
ergo nullum b est a. Haec conclusio est contradictoria majoris, quae
erat, quoddam b est a. Quartus modus constat ex majori universali
affirmativa et minori particulari affirmativa concludentibus
particularem affirmativam sic. Omne b est a; quoddam b est c; ergo
quoddam c est a. Haec per conversionem minoris reducitur ad tertium
modum primae figurae sic. Omne b est a; quoddam c est b; ergo
quoddam c est a. Per syllogismum vero conversivum reducitur ad quartum
primae sic. Nullum c est a; quoddam b est c; ergo quoddam b non est
a. Haec conclusio est contradictoria majoris primi syllogismi, quae
erat, omne b est a. Quintus modus constat ex majori particulari
negativa et minori universali affirmativa concludentibus particularem
negativam sic. Quoddam b non est a; omne b est c; ergo quoddam c non
est a. Haec non potest reduci per conversionem, quia major ejus non
potest converti, cum sit particularis negativa: minor vero convertitur
in particularem. Ex puris autem particularibus nihil sequitur. Per
syllogismum vero conversivum reducitur ad primum primae sic. Omne c
est a: omne b est c: ergo omne b est a. Et haec est contradictio
majoris primi syllogismi, quae erat, quoddam b non est a. Sextus
modus constat ex majori universali negativa et minori particulari
affirmativa concludentibus particularem negativam sic. Nullum b est
a: quoddam b est c: ergo quoddam c non est a. Haec per conversionem
minoris reducitur ad quartum primae sic. Nullum b est a; quoddam b
est c, ergo quoddam c non est a. Per syllogismum vero conversivum
reducitur ad tertium primae sic. Omne c est a: quoddam b est c: ergo
quoddam b est a: quae est contradictoria majoris primi syllogismi,
quae erat, nullum b est a. Et sic patet de syllogismis directe
concludentibus in omnibus figuris, et de eorum probationibus.
Philosophus autem reduxit omnes syllogismos ad duos universales primae
figurae. Unde tertium modum primae figurae reduxit per syllogismum
conversivum ad secundum modum secundae figurae; et quartum modum
ejusdem primae figurae reduxit per syllogismum conversivum ad primum
secundae: illi autem reducuntur ad duos modos universales primae
figurae, ut dictum est. Omnes ergo reducuntur ad duos modos
universales primae figurae, in quibus salvatur perfecte dici de omni,
et dici de nullo. Quod autem reducantur praedicti duo modi primae
figurae ad universales secundae, puta tertio primae figurae, patet
sic. Omne b est a; quoddam c est b; ergo quoddam c est a.
Oppositum conclusionis est, nullum c est a: quae fiat minor, et fiat
syllogismus in secundo secundae figurae sic. Omne b est a; nullum c
est a; ergo nullum c est b: quae est opposita minoris, quae erat,
quoddam c est b. Quartus vero reducitur ad primum. Est enim quartus
modus sic. Nullum b est a; quoddam c est b; ergo quoddam c non est
a. Oppositum conclusionis est, omne c est a: quae fiat minor, et
fiat syllogismus in primo secundae figurae sic. Nullum b est a; omne
c est a; ergo nullum c est b. Patet ergo qualiter omnes syllogismi
reducantur ad duos modos universales primae figurae.
|
|