|
Restat nunc dicere de syllogismis indirecte concludentibus. Est autem
indirecte concludere minorem extremitatem praedicari de minori in
conclusione. Tales autem syllogismi sunt numero decem: quinque enim
sunt in prima figura, duo in secunda figura, et tres in tertia
figura. Sciendum quod omnis syllogismus concludens aliquam
conclusionem quae converti potest, etiam potest concludere illam in
quam convertitur. Cum ergo omnes conclusiones dictorum syllogismorum
possunt converti, exceptis particularibus negativis, omnes tales
syllogismi poterunt concludere indirecte. Tales autem in prima figura
sunt tres: scilicet primus modus, secundus et tertius: in secunda
sunt duo, scilicet primus et tertius et quartus. Adducantur autem in
prima figura duo modi, qui sunt contra duo principia sive regulas datas
in prima figura. Nam ambo habent minorem negativam, quod est contra
illam regulam. In prima figura minori existente negativa, nihil
sequitur. Et alter eorum habet majorem particularem contra aliam
regulam. Doctores autem moderni, scilicet Boetius, praetermissis
quinque, scilicet secundae et tertiae figurae, de solis quinque primae
figurae fecerunt mentionem. Quorum primus constat ex majori universali
affirmativa et minori universali affirmativa concludentibus indirecte
particularem affirmativam sic. Omne b est a; omne c est b; ergo
quoddam a est c. Reducitur autem ad primum primae, si conclusio
particularis convertatur in universalem. Secundus constat ex majori
universali negativa et minori universali affirmativa concludentibus
indirecte universalem negativam sic. Nullum b est a; omne c est a;
ergo nullum a est c. Reducitur ad secundum primae conversa conclusione
simpliciter. Tertius modus constat ex majori universali affirmativa et
minori particulari affirmativa concludentibus indirecte particularem
affirmativam sic. Omne b est a; quoddam c est b; ergo quoddam a est
c. Reducitur ad tertium primae conversa conclusione simpliciter.
Quartus modus constat ex majori universali affirmativa et minori
universali negativa, concludentibus indirecte particularem negativam
sic. Omne b est a; nullum c est b; ergo quoddam a non est c. Et
reducitur ad quartum primae conversa majori per accidens, et minori
simpliciter, et transpositis propositionibus, ut de minori fiat
major, et de majori minor sic. Nullum b est c; quoddam a est b;
ergo quoddam a non est c. Quintus modus constat ex majori particulari
affirmativa et minori universali negativa concludentibus indirecte
particularem negativam sic. Quoddam b est a; nullum c est b; ergo
quoddam a non est c. Et reducitur ad quartum primae per conversionem
simpliciter utriusque propositionis, et transpositis utriusque sic.
Nullum b est c: quoddam a est b: ergo quoddam a non est c. Et sic
patet de syllogismis indirecte concludentibus. Sciendum autem quod ad
memoriter tenendum praedictos syllogismos inventi sunt quidam versus,
qui taliter designantur. Barbara. Celarent. Darii. Ferio.
Baralipton. Celantes. Dabitis. Fapesmo. Frisesomorum.
Caesare. Camestres. Festino. Baroco. Darapti. Felapton.
Disamis. Datisi. Brocardo. Ferison. Quorum intellectus talis
est. In his versibus sunt 19 dictiones, quae secundum ordinem suum
deserviunt 19 modis syllogismorum: scilicet novem modis primae
figurae, quatuor concludentibus directe, et quinque indirecte; et
quatuor secundae figurae, et sex tertiae figurae. Omnes autem hae
dictiones sunt trisyllaba: quarum prima syllaba deservit majori
propositioni, secunda minori, tertia conclusioni. Et si in aliqua
dictione inveniuntur plures syllabae, non sunt necessariae, sed
ponuntur causa metri. In praedictis autem syllogismis sunt quatuor
vocales: scilicet a, e, I, o, quae sic significant. A significat
universalem affirmativam, e universalem negativam. I particularem
affirmativam, o particularem negativam. Unde barbara qui deservit
primo modo primae figurae, in omnibus syllabis habet a quia omnes ejus
propositiones sunt universales affirmativae. Omnes praedictae
dictiones incipiunt ab his quatuor consonantibus, scilicet, b, c,
d, f. Primae autem quatuor dictiones quae deserviunt quatuor modis
primae figurae directe concludentibus, a praedictis quatuor
consonantibus incipiunt. Unde si quae aliae dictiones incipiunt a
quacumque harum consonantium, significant, quod tales syllogismi sunt
reducendi ad illum modum primae figurae, cui deservit dictio incipiens
ab illa consonante. Verbi gratia: cesare quae deservit primo modo
secundae figurae, incipit ab ista consonante c et significat quod talis
modus per conversionem majoris reducitur ad secundum modum primae
figurae, cui deservit dictio incipiens a c, scilicet celarent, et sic
de singulis. In praedictis etiam syllogismis aliquando invenitur ista
littera s post vocalem: et significat quod illa propositio vel
conclusio cui deservit syllaba debet converti simpliciter. Aliquando
vero invenitur p et significat quod illa propositio vel conclusio cui
deservit syllaba debet converti per accidens. Aliquando vero invenitur
m et significat, quod praemissae illius syllogismi debent transponi,
ut de majori fiat minor, et e converso. Aliquando invenitur c et
significat quod iste syllogismus non potest reduci per conversionem,
sed solum per syllogismum conversivum: et hoc solum accidit in duobus
syllogismis, scilicet baroco et brocardo, ut dictum est. Sciendum,
quod praedictae regulae, praeterquam regula de littera c,
intelliguntur solum de reductione syllogismorum facta per conversionem,
et non de ea quae facta est per syllogismum conversivum. Et sic patet
de syllogismis de inesse conversivis.
|
|