|
Scitis syllogismis, ut facilius possimus quamcumque conclusionem
concludere et syllogizare, sciendum quod omnis conclusio in se continet
ambas extremitates, ut dictum est: totus autem syllogismus ex tribus
terminis fit. Habita ergo quacumque oratione concludenda, ad
complendum syllogismum egemus uno termino, scilicet medio. Qualiter
autem talis medius terminus inveniatur, videamus. Ubi nota, quod
philosophus 1 Prior., tribus utitur nominibus terminorum: scilicet
antecedente, consequente et repugnante. Dicitur autem terminus
antecedens qui potest subjici, ut homo est antecedens ad animal;
consequens autem dicitur terminus qui potest de alio praedicari; et sic
animal est consequens ad hominem. Et quia termini convertibiles inter
se et subjici et praedicari possunt, ut proprium quod potest praedicari
de specie, et species de ipso, et similiter se habet de definitione et
definito; ideo unus respectu alterius, et dicitur antecedens, et
dicitur consequens. Repugnans vero terminus dicitur, qui alteri
subjici non potest, nec de eo praedicari, ut homo et asinus, quorum
neuter de altero potest praedicari, nec sibi subjici. Sciendum quod
modi syllogismorum directe concludentium, ut dictum est, sunt
quatuordecim: scilicet quatuor in prima figura, quatuor in secunda,
et sex in tertia: quia de indirecte concludentibus hic non me
intromitto. In prima igitur figura sunt duo modi affirmativi directe
concludentes: scilicet primus et tertius; et duo negativi, scilicet
secundus et quartus. Ad inveniendum medium in affirmativis,
considerandus est unus terminus qui sit antecedens ad praedicatum et
consequens ad subjectum. Verbi gratia: si debet syllogizari haec,
scilicet, omnis homo est substantia, jam habetur minor et major
extremitas. Consequens autem ad subjectum et antecedens ad
praedicatum, est animal: ergo est medius terminus per hunc syllogismum
in primo primae figurae sic. Omne animal est substantia. Omnis homo
est animal. Ergo omnis homo est substantia. Si vero debet concludi
haec, quidam homo est substantia: in tertio modo ejusdem figurae est
medius terminus animal, et fiet syllogismus sic: omne animal est
substantia. Quidam homo est animal. Ergo quidam homo est
substantia. In syllogismis vero negativis ejusdem figurae sumitur pro
medio repugnans praedicato, et consequens ad subjectum. Verbi
gratia: si debet concludi haec, nullus homo est lapis, vel, quidam
homo non est lapis, sumatur pro medio animal: repugnat enim animal
lapidi, et potest praedicari de homine. Fiat ergo syllogismus in
secundo primae sic: nullum animal est lapis. Omnis homo est animal.
Ergo nullus homo est lapis. In quarto vero sic: nullum animal est
lapis. Quidam homo est animal. Ergo quidam homo non est lapis. Et
sic patet de inventione medii termini in prima figura. In secunda
autem figura sunt quatuor modi omnes negativi, quorum primus et tertius
habent majorem propositionem negativam, minorem vero affirmativam.
Secundus autem et quartus e converso majorem habent affirmativam,
minorem vero negativam: et ideo aliter utrobique sumitur medium. Unde
in primo et tertio sumitur pro medio repugnans praedicato et consequens
ad subjectum. Verbi gratia, si debet concludi ista: nullus homo est
lapis, vel illa, quidam homo non est lapis: pro medio sumatur
animal, et syllogizetur in primo secundae sic: nullus lapis est
animal. Omnis homo est animal. Ergo nullus homo est lapis. In
tertio modo sic: nullus lapis est animal. Quidam homo est animal.
Ergo quidam homo non est lapis. In secundo vero et quarto modo
sumatur pro medio consequens ad praedicatum et repugnans subjecto.
Verbi gratia, si debet concludi ista: nullus homo est lapis, vel
ista, quidam homo non est lapis, sumatur pro medio inanimatum, quod
potest praedicari de lapide et repugnat homini; et syllogizetur in
secundo modo sic: omnis lapis est inanimatus. Nullus homo est
inanimatus. Ergo nullus homo est lapis. In quarto modo sic. Omnis
lapis est inanimatus. Quidam homo non est inanimatus. Ergo quidam
homo non est lapis. Et sic patet de inventione medii termini in
secunda figura. In tertia vero figura sunt sex modi omnes concludentes
particulariter: quorum tres sunt affirmative, et tres negative. In
tribus affirmativis, scilicet primo, tertio, quarto, sumitur pro
medio antecedens ad utrumque. Verbi gratia, si debet concludi haec in
primo modo, scilicet, quoddam animal est substantia, sumatur pro
medio homo, de quo animal et substantia praedicari possunt, et
syllogizetur sic: omnis homo est substantia. Omnis homo est animal.
Ergo quoddam animal est substantia. In tertio modo sic: quidam homo
est substantia. Omnis homo est animal. Ergo quoddam animal est
substantia. In quarto vero sic: omnis homo est substantia. Quidam
homo est animal. Ergo quoddam animal est substantia. In tribus vero
negativis sumitur pro medio repugnans praedicato et antecedens ad
subjectum. Verbi gratia, si debet concludi haec, quoddam animal non
est lapis, sumatur pro medio homo quod repugnat lapidi, et de quo
animal praedicatur et syllogizetur etiam in secundo modo sic: nullus
homo est lapis. Omnis homo est animal. Ergo quoddam animal non est
lapis. In quinto vero sic: quidam homo non est lapis: omnis homo est
animal: ergo quoddam animal non est lapis. In sexto autem sic:
nullus homo est lapis. Quidam homo est animal. Ergo quoddam animal
non est lapis. Et sic patet de inventione medii in tertia figura.
Notandum quod ad inveniendum cito antecedens et consequens termini
convertibiles possunt esse antecedens et consequens indifferenter: quia
definitio et descriptio et interpretatio sunt termini convertibiles cum
definito, descripto et interpretato. Accipias terminum cujus vis
invenire antecedens et consequens, et definias ipsum vel describas,
vel interpreteris; postmodum utere regulis supradictis. Verbi
gratia, si vis concludere in primo modo primae figurae istam, omne
currens movetur, ubi debes sumere antecedens ad praedicatum, definias
vel describas vel interpreteris moveri, quod describitur sic, moveri
est mutare locum in tempore: sed omne currens mutat locum in tempore,
ergo omne currens movetur. Et sic potest fieri de definitione et
interpretatione. Et sic patet de inventione medii in syllogismis de
inesse ostensivis.
|
|