|
Restat nunc dicere de demonstratione. Cum enim scientia sit habitus
conclusionis demonstratae acquisitus ex ipsius speculatione; ad
sciendum quid sit scientia, et quomodo acquiratur, necesse est scire
quid est demonstratio. Est autem demonstratio syllogismus procedens ex
veris, necessariis, per se primis, propriis, per se notis,
immediatis, et causis conclusionis. Sciendum quod demonstrationum
quaedam est propter quid, et quaedam est quia: unde dicta definitio
solum convenit demonstrationi propter quid. In praedicta autem
definitione quaedam sunt quae pertinent ad formam demonstrationis, in
hoc quod dicitur esse syllogismus: quaedam sunt quae pertinent ad
materiam demonstrationis, scilicet quod sit procedens ex veris,
necessariis et cetera. Unde primo exponam particulas pertinentes ad
materiam de qua est demonstratio. Secundo ponam ea quae pertinent ad
ejus formam, scilicet in qua figura vel modo talis syllogismus debeat
fieri. Quod enim demonstratio procedat ex veris, necessariis etc.,
hoc potest patere per finem suum, qui est scire. Cum enim scire nihil
aliud sit quam cognoscere causam alicujus rei, et non solum causam ut
causa est, sed ut est causa illius rei actu (cognoscere enim causam
alicujus rei, et non cognoscere effectum ejus esse in actu, est
cognoscere effectum in virtute. Hoc autem non est scire effectum
simpliciter, sed est scire solum secundum quid. Etiam quia scire est
per certitudinem cognoscere); oportet praedictum effectum necessario
semper ad illam causam sequi. Conclusio ergo demonstrationis, cujus
habitus est scientia, seu scire habitualiter, oportet quod procedat ex
talibus praemissis, quae sint verae et necessariae causae
conclusionis.
|
|