|
Ad sciendum autem qualiter debeat fieri demonstratio potissima
negativa, videamus utrum talis demonstratio possit esse. Dico quod
licet in demonstratione negativa non possint esse nec servari omnia
supradicta de demonstratione; non enim potest in propositione negativa
aliquid per se praedicari, cum dici per se sit affirmativae; tamen
sufficit in tali demonstratione quod praemissae sint necessariae et
immediatae. Qualiter autem tam affirmativae quam negativae sint
necessariae, dictum est in tractatu syllogismorum; et qualiter
affirmativa sit immediata, dictum est supra. Restat ergo dicere,
qualiter negativa sit mediata vel immediata. Notandum, quod quando
aliquid negatur de aliquo, et e converso, et de altero termino aliquid
potest universaliter praedicari, de quo alter terminus potest negari,
tunc propositio universalis negativa formata ex primis duobus terminis
potest demonstrari mediante illo qui praedicatur universaliter
affirmative de altero illorum terminorum. Verbi gratia: homo potest
negari de lapide, et e converso, ut, nullus homo est lapis. Et quia
de homine potest praedicari aliquid universaliter, scilicet animal;
dicimus enim, omnis homo est animal; et de animali potest negari
lapis; ergo illa propositio, scilicet, nullus homo est lapis, est
mediata. Potest enim probari per medium sic. Nullum animal est
lapis. Omnis homo est animal. Ergo nullus homo est lapis. Et idem
sequitur, si aliquid potest praedicari universaliter de lapide quod
possit negari de homine, vel de quo posset homo negari. Erit ergo
propositio negativa immediata, quando duo termini negati ab invicem ita
se habebunt, quod neuter eorum habebit aliquid quod de ipso
universaliter praedicetur, quod ab altero termino negari possit, vel
ille terminus ab eo. Verbi gratia: nulla substantia est quantitas:
ista est immediata: nullus enim terminus potest universaliter
praedicari de substantia, qui negetur de quantitate. De substantia
enim praedicatur universaliter ens, quod tamen non negatur de
quantitate. Similiter etiam duae definitiones duarum specierum sub
aliquo genere immediate contentarum faciunt propositionem negativam
immediatam, ut est ista: nullum animal rationale mortale est animal
irrationale mortale: animal enim rationale mortale est definitio
hominis, animal vero irrationale mortale est definitio bruti; brutum
autem et homo immediate sunt sub animali. Et idem erit de duabus
differentiis ex opposito dividentibus idem genus; ut, nullum rationale
est irrationale. Secus autem est de speciebus per illas differentias
constitutis, ut, nullus homo est brutum; quia supra hominem est
aliquid quod posset negari de bruto, scilicet rationale; et supra
brutum est aliquid quod posset de homine negari, scilicet irrationale;
ideo sunt mediatae; licet non proprie possit dici quod rationale sit
supra hominem nec irrationale supra brutum; et ideo non proprie sunt
mediatae. His habitis, statim potest sciri qualiter fiat demonstratio
negativa, et in qua figura. In tertia enim figura quia non
concluditur universalis negativa, in ea non potest fieri talis
demonstratio potissima. Unde, quia in prima et secunda figura potest
concludi universalis negativa, in utraque potest fieri talis
demonstratio eam concludens. Sed potissima solum potest fieri in
secundo modo secundae figurae. Ratio est, quia licet scientia sit de
vero, non tamen de omni vero, quantumcumque syllogizetur ex
immediatis. Unde dicendo sic, omnis habitus est qualitas; omnis
virtus est habitus. Ergo omnis virtus est qualitas: licet talis
conclusio sit vera, et ex veris, immediatis, et necessariis, et per
se; non tamen per se ea causabitur scientia; sed in demonstrationibus
affirmativis solum causatur scientia ex conclusionibus veris quarum
praemissae sunt verae et immediatae, et hujusmodi, ut dictum est; in
quarum conclusionibus praedicatur propria passio de subjecto proprio.
Sic etiam in demonstratione negativa non causabitur scientia ex habitu
ejus conclusionis, dato quod conclusio sit vera, et concludatur ex
immediatis, nisi propria passio vere negetur de eo quod non est sibi
subjectum, vel ab eo quod non exprimit causam suam, sicut exprimit
definitio proprii subjecti; et talis vere erit demonstratio potissima.
Haec autem non poterit fieri ex propositionibus immediatis, nisi in
secundo modo secundae figurae, sic: omne risibile est animal rationale
ad apprehensionem convenientis emittens spiritum dilatando os. Sed
nullum irrationale est tale animal rationale ad apprehensionem. Ergo
nullum irrationale est risibile. Certum est quod major est immediata:
nam in ea praedicatur definitio passionis et subjecti de ipsa passione.
Minor etiam est immediata, ut dictum est. In conclusione vero
removetur passio ab eo quod non est sibi subjectum. Hoc autem non
posset fieri in prima figura, nec in primo modo secundae figurae: si
enim in prima figura diceretur sic, nullum irrationale est risibile;
omne brutum est irrationale. Ergo nullum brutum est risibile, tunc
major non esset immediata. Et si fieret syllogismus in primo modo
secundae figurae, licet praemissae possent esse immediatae, non tamen
concluderetur removendo passionem a subjecto, sed e converso, sic:
nullum irrationale est animal rationale. Sed omne risibile est animal
rationale. Ergo nullum risibile est irrationale. Potest etiam fieri
demonstratio particularis negativa in quarto modo secundae figurae. Et
sic patet de forma demonstrationis, in quibus figuris et modis fieri
debeat. Patet ergo de demonstratione propter quid.
|
|