|
Nunc dicendum est de demonstratione quia. Ubi primo videndum est quid
significetur per hoc quod dicitur propter quid, et quid per hoc quod
dicitur quia. Notandum quod de re quatuor scire possumus: scilicet
quid est, an est, quia est, et propter quid est. Ad quae
intelligenda, sciendum est quod cum scientia non sit nisi verorum,
verum autem et ens convertuntur, de esse ergo erit scientia. Ut autem
dictum est in tractatu de praedicamentis, duplex esse invenitur in
rebus; scilicet essentiae, et esse actualis existentiae. Et quia
esse essentiae dicitur quidditas, seu quid est res: ideo cum scimus
esse essentiae alicujus rei, dicimur scire quid est de ipsa. Esse
autem actualis existentiae aliter se habet in substantia, et aliter in
accidente. Quia enim accidentis esse est inesse, scire autem esse
actualis existentiae subjecti est solum scire quod actu sit, et hoc est
scire de ipso an est; sed scire de accidente esse actualis
existentiae, est scire de ipso quia est. Unde scire quia est, nihil
aliud est quam scire hoc inesse huic. Et quia aliquando aliquid inest
alicui propter aliquam causam, ideo scire illam causam est scire
propter quid. Patet ergo quod scire quia est de aliqua re, est scire
ipsam inesse alicui ignorando causam quare insit; scire autem propter
quid, est scire aliquam rem inesse alicui, et scire causam quare sibi
insit. Demonstratio ergo propter quid est illa, in qua manifestatur
causa quare praedicatum inest subjecto in conclusione. Demonstratio
vero quia dicitur illa, in qua concluditur aliquid inesse subjecto
alicui, non tamen assignatur causa quare sibi inest. Ut autem dictum
est supra, ad demonstrationem propter quid requiritur quod procedat ex
causis, et ex immediatis: non enim sufficit scire causam, sed quoniam
est causa ejus quod scitur, si erit causa immediata. Demonstratio
ergo quia, erit vel quia non procedit ex causis, vel quia non procedit
ex immediatis, sed ex causis remotis. Quantum ad primum sciendum
quod, ut dictum est, demonstratio dicitur causa innotescendi;
scilicet ut per praemissas nobis innotescat conclusio. Hoc autem fieri
non posset, nisi praemissae essent nobis magis notae. Et ideo hoc est
necessarium, ut scilicet demonstratio procedat ex notioribus quoad
nos. Contingit autem aliquando ut immediatus effectus sit nobis magis
notus quam causa: ideo in talibus oportet demonstrationem procedere ab
effectu ad causam. Verbi gratia: moveri et sentire est immediatus
effectus habentis animam sensitivam, et est magis notum nobis quod
aliquid moveatur et sentiat, quia hoc sentimus, quam hoc quod habeat
animam sensitivam. Et ideo si procedatur sic: omne quod movetur et
sentit, habet animam sensitivam: sed omne animal movetur et sentit.
Ergo omne animal habet animam sensitivam. Modo concluditur de animali
quod habet animam sensitivam; non tamen per causam, sed per effectum,
qui est moveri et sentire. Si vero fieret demonstratio et conclusio,
esset demonstratio propter quid sic: omne habens animam sensitivam
movetur et sentit. Sed omne animal habet animam sensitivam. Ergo
omne animal movetur et sentit. Sciendum quod tales demonstrationes
quia, aliquando sunt in talibus terminis quae omnes sunt convertibiles
inter se, scilicet medium, major extremitas et minor extremitas,
sicut est in terminis praedictis: omne enim animal movetur et sentit,
et habet animam sensitivam; et omne quod movetur et sentit et habet
animam sensitivam est animal, et omne quod habet animam sensitivam est
animal et movetur et sentit: et in talibus terminis fiunt
demonstrationes universales. Aliquando autem accidit, quod medium,
scilicet effectus, puta moveri et sentire, se habent in plus quam
minor extremitas; et adhuc fit syllogismus, sive demonstratio
conveniens, sic: omne quod movetur et sentit habet animam sensitivam.
Sed omnis homo movetur et sentit. Ergo omnis homo habet animam
sensitivam. Homo enim in minus se habet, quam quod movetur et
sentit. Si vero medium in minus se habet quam minor extremitas, non
fit demonstratio sic: omne quod movetur et sentit habet animam
sensitivam. Omne corpus movetur et sentit, haec est falsa. E
contrario autem si medium se habet in minus quam major extremitas, fit
demonstratio sic: omne quod movetur et sentit, est corpus. Omne
animal movetur et sentit. Ergo omne animal est corpus. Si vero
medium in plus se habet quam major extremitas, non fit demonstratio.
Ex effectu enim, qui est in pluribus causis, non potest concludi una
causa: sic ex moveri et sentire non posset concludi rationale. Patet
ergo de demonstratione quia, quae procedit ab effectu ad concludendum
causam. Ex causis autem remotis procedit demonstratio quia in eadem
scientia, et in diversis. In eadem scientia, sicut demonstratio
Anacharsidis, quae talis fuit. Ubicumque non sunt vites, non sunt
sibyllatores, seu cantores. Sed apud Scythas non sunt vites. Ergo
apud Scythas non sunt sibyllatores, seu cantores. Certe licet vites
sint causa cantus; tamen sunt causa multum remota. Vites enim sunt
causa uvarum; uvae vero sunt causa vini; vinum autem causa est
laetitiae et causa cantus. Certum est quod talis demonstratio est
quia. Non enim sic demonstrando cognoscere possumus per causam
immediatam, quare Scythae non cantant; sed per multas alias
demonstrationes intermedias factas; et sic per eam nescitur propter
quid, sed quia et cetera.
|
|