|
Ad cognoscendum autem qualiter fiat demonstratio quia in aliis
scientiis, sciendum est quod in qualibet demonstratione, in quacumque
scientia fiat, antequam conclusio demonstretur, aliquid praescimus,
et aliquid de ea scimus postquam demonstrata est. Ut enim dictum est,
in demonstratione sunt tres termini; scilicet subjectum, passio, et
definitio utriusque, quae est medium; et sunt in ea prima principia,
seu dignitates in virtute. Unde antequam demonstremus, praescimus de
dignitatibus quia verae sunt: non enim possunt complexa definiri. Cum
autem dignitates sint complexae, ergo non possunt definiri. De eis
ergo non possumus scire quid sunt, nec per consequens ante
demonstrationem praescire quid est de ipsis; sed praescimus de eis quia
sunt: debent enim credi esse vera. Ita enim sunt nota lumine
naturalis rationis, quod cognitis terminis cognoscimus quia vera sunt,
ut supra dictum est; nec scimus de eis propter quid, cum sint primae
animi conceptiones. De passione autem praescimus quid est; quia
definitionem habet, quam oportet praecognoscere antequam fiat
demonstratio: nisi enim demonstrator praesciat medium, nunquam
syllogizabit. Medium autem in demonstratione est definitio subjecti et
passionis. De ipsa passione autem non possumus praescire quia est,
scilicet esse actualis existentiae ipsius. Cum enim accidentis esse
sit inesse, praescire illam inesse est scire ipsius esse actualis
existentiae: et sic antequam demonstremus eam, sciremus
demonstrationem ipsius: nam demonstratio nihil aliud ostendit, nisi
passionem inesse subjecto, ut dictum est. Hoc autem est falsum. Non
ergo de ea praescimus quia est. De subjecto autem praescimus quid
est, quia jam oportet praescire medium, ut dictum est. Ejus autem
definitio simul cum definitione passionis est medium. Praescimus etiam
de ipso quia est. De ipso enim quod actu non est nihil sciri potest;
et dico esse actu tam in se, quam in suis causis: licet enim rosa jam
actu non sit, quia tamen est in causa sua, possumus de ipsa aliquam
passionem demonstrare. Patet ergo quid in demonstratione praescimus;
quid autem de ipsa scimus postquam facta est. Ad hoc videndum, nota
quod in demonstratione sunt praemissae et est conclusio. Praemissae
autem vel sunt primae in scientia, vel sunt secundariae. Verbi
gratia, in scientia de animalibus primum principium est, omne corpus
animatum sensibile movetur et sentit. Supra istud principium nullum
invenitur prius et universalius in eadem scientia, nisi dignitates,
quae, ut dictum est, non actu intrant demonstrationem: unde non
continentur in eadem scientia, sed in scientia communi. Secundaria
vero principia sunt quae per prima demonstrantur; et sunt primo
conclusiones: postea in eadem scientia sumuntur ut principia ad
demonstrandum alia. Verbi gratia, facio primam demonstrationem sic:
omne corpus animatum sensibile movetur et sentit. Omne animal est tale
corpus. Ergo omne animal movetur et sentit. Postea accipio istam
conclusionem, et facio eam praemissam sic: omne animal movetur et
sentit. Omnis homo est animal. Ergo omnis homo movetur et sentit.
Istud dicitur principium secundarium. De primis autem principiis in
scientia scitur solum quia sunt: si enim sciretur propter quid sunt,
oporteret demonstrari; quod non posset fieri nisi per aliqua priora.
Non ergo fuissent prima. Sed suppositum est quod erant prima. Ergo
de eis non potest sciri propter quid sunt in ista scientia. Et propter
hoc communiter dicitur, quod nulla scientia probat sua principia. Sed
si probari debent, probantur per scientiam superiorem; sicut naturalis
scientia probat principia scientiae de animalibus: est enim naturalis
de omni corpore mobili. Vel ad minus possunt probari per
mathematicam, vel per dialecticam, quae sunt scientiae omnibus
communes, et probant principia omnium scientiarum; sed mathematica
demonstrative, dialectica vero probabiliter, seu opinative. De
secundariis vero principiis in scientia scitur propter quid; illa enim
alibi probantur, ut dictum est. Patet ergo quid in demonstratione
scimus de principiis. De conclusione autem in demonstratione propter
quid; scimus propter quid: in demonstratione vero quia nescimus
propter quid, quia medium vel non est causa conclusionis, sed
effectus, ut dictum est: vel quia est causa remota. Notandum quod
duae scientiae possunt esse de eodem subjecto: una formaliter, alia
naturaliter: sicut geometria est de linea formaliter; perspectiva vero
est de linea non in quantum linea, sed in quantum est visualis. Unde
quicumque per principia lineae in quantum est linea, demonstraret
aliquid de linea visuali, de conclusione illa sciret geometra propter
quid, perspectivus vero sciret solum quia. Verbi gratia, fiat talis
demonstratio. Omnis longitudo sine latitudine, in qua medium non
discrepat ab extremis, est recta. Sed linea transiens per tabellas
quadratas est hujusmodi longitudo. Ergo linea tabellarum quadratarum
est recta. De ista conclusione scit geometra propter quid: quia scit
causam rectitudinis linearum: sed perspectivus eam supponit, quia
ignorat causam; et ideo de praedicta conclusione scit quia, et non
propter quid; et sic de aliis: et tunc scientia inferior vocatur
subalterna, quia scilicet est materialis; superior vero dicitur
subalternans, quia est formalis. Sciendum quod aliquando contingit
scientiam subalternatam respectu alterius scientiae esse
subalternantem; sicut perspectiva respectu geometriae est
subalternata, respectu vero scientiae de iride est subalternans. Cum
enim scientia de iride sit pars scientiae naturalis, assumit principia
perspectivae ad aliquam conclusionem probandam, et sic de illa
conclusione solum scit quia: perspectiva vero propter quid. Sciendum
quod aliquae scientiae non habent subjectum materialiter sumptum sub
formali; et tamen in aliqua conclusione accipiuntur principia alterius
scientiae, et de illa conclusione sciunt quia, et non propter quid:
verbigratia, quod vulnera circularia tardius sanentur, est conclusio
in medicina, cujus subjectum non est sub subjecto geometriae; et tamen
haec conclusio probatur per principia geometriae, quae sunt quod partes
circuli, quia carent angulis, minus sibi appropinquant: ex hoc
sequitur quod talia vulnera tardius sanentur. Patet ergo de
demonstrationibus propter quid et quia et cetera.
|
|