|
Dicto de demonstrationibus, dicenda sunt aliqua de scientiis, quae
sunt effectus earum. Circa hoc videnda sunt duo. Primo quid
requiritur ad hoc quod scientia sit certa. Secundo quid requiritur ad
hoc quod scientia sit una. Quantum ad primum sciendum quod illa
scientia simpliciter dicitur certior, quae procedit ex notioribus
simpliciter, et ex notioribus quoad nos. Dupliciter autem potest esse
aliquid notius alio simpliciter: uno modo causa est simpliciter notior
effectu; alio modo forma est simpliciter notior materia. Principium
enim cognoscendi materiam est ex forma. Illae ergo scientiae quae
dicunt causam et propter quid, sicut dictum est de scientiis
subalternantibus, sunt certiores illis quae dicunt materiam: unde
certior est geometria, quae est de linea quantum ad sua principia
formalia, quam perspectiva quae est de linea visuali; vel scientia de
triangulo, quam illa quae est de triangulo aeneo. Et quia, ut 7
Metaph. dicitur, duplex est materia; scilicet materia sensibilis vel
materia naturalis, et materia intelligibilis, ut continuitas; ideo
scientia quae ab utraque materia abstrahit, est certior illa quae non
abstrahit nisi ab una. Geometria enim abstrahit a materia sensibili;
et licet tractet de corpore, sicut et scientia naturalis, tamen
certior est scientia naturali, quae non abstrahit a materia sensibili.
Arithmetica autem quae abstrahit a materia sensibili et continuitate,
quae, ut dictum est, materia intelligibilis est ideo certior est
geometria. In triplici enim genere sunt scientiae certiores. Primo
illae quae dicunt causam et propter quid, sunt certiores eis quae
dicunt effectum et quia. Secundo illae quae dicunt formam, sunt
certiores illis quae concernunt materiam sensibilem. Tertio illae quae
ita dicunt formam quod nec etiam concernunt materiam intelligibilem,
sunt certiores eis quae talem materiam concernunt. Patet ergo de
certitudine scientiarum et cetera.
|
|