|
Ad investigandum autem dictas particulas definitionis demonstrationis
pertinentes ad materiam de qua est demonstratio, praemittenda sunt
quaedam necessaria. Quia enim praemissae demonstrationis sunt
universales, ideo oportet scire quid est dici de omni. Et quia in eis
praedicatum dicitur per se de subjecto, ideo oportet scire quid est per
se, et quid primo. Est autem dici de omni, ut hic sumitur, quando
nihil est sumere sub subjecto, de quo non dicatur praedicatum; nec est
sumere aliquod tempus in quo praedicatum tali subjecto non conveniat.
Haec est autem differentia inter hoc dici de omni et illud quod in
tractatu syllogismi dictum fuit; nam ibi sumebatur dici de omni,
quandocumque aliquid praedicatur universaliter de aliquo subjecto, sive
subjecto insit praedicatum necessario et omni tempore: sive
contingenter, ut nunc. Unde in illa propositione omnis homo currit
salvatur hoc modo dici de omni. Sed nunc sumitur dici de omni de eo
quod semper inest subjecto, ut omnis homo est animal: non enim est
dare aliquod tempus, in quo homo non sit animal. Patet ergo de dici
de omni. Per se autem dicitur quadrupliciter. Primo modo quando
praedicatum est definitio, vel aliqua pars definitionis ipsius
subjecti: ut, omnis homo est animal rationale mortale, vel, omnis
homo est animal. Secundo modo dicitur per se, quando praedicatum est
propria passio ipsius subjecti, in cujus definitione ponitur
subjectum, ut, omnis homo est risibilis: in definitione enim
risibilis ponitur homo non ut pars ejus essentialis, sed ut aliquid
extra essentiam suam, sine quo cognosci non posset. Cum enim esse
accidentis dependeat a subjecto, oportet quod definitio quae significat
esse ipsius, contineat in se subjectum. Tertio modo dicitur aliquid
esse per se, quod significat aliquod solitarium, sicut singulare quod
est in genere substantiae, ut Socrates et Plato. Album vel
ambulans, isto modo non dicitur per se, cum non intelligatur aliquid
solitarium per se existens: dicendo enim album, dico accidens et
subjectum; sed cum dico Socrates, dico aliquid solitarium, et sic
dicitur per se. Sciendum est autem quod iste modus non est modus
praedicandi per se, sed est modus essendi. Quarto modo praedicatur
aliquid per se, quando aliquid dicitur de aliquo quod est immediata et
necessaria causa ipsius; sicut dicimus quod interfectus interiit
interfectione: interfectio enim est immediata et necessaria causa
ipsius interitus. Et sic patet de per se. Primo autem dicitur
aliquid praedicari, quando praedicatum et subjectum ita sunt
adaequata, ut praedicatum non possit inveniri extra subjectum, nec
subjectum extra praedicatum: sicut cum dicimus, homo est risibilis:
ita enim se habet risibile ad hominem, quod de quocumque dicitur
risibile, de eodem dicitur et homo, et e converso. Unde dicendo,
Socrates est risibilis, licet modo risibile praedicetur de Socrate in
secundo modo dicendi per se, non tamen praedicatur primo, quia
risibile de pluribus praedicatur quam de Socrate. Philosophus tamen
hoc quod dictum est praedicari primo, vocat universale: non tale
universale de quo in primo tractatu dictum est; sed quia praedicatum de
subjecto, et subjectum de praedicato potest universaliter praedicari.
Ex his patet quomodo se habent ista tria, scilicet dici de omni, per
se, et universale. Namque omne quod primo seu universaliter
praedicatur, praedicatur per se, non tamen e converso. Risibile enim
primo per se praedicatur de homine: licet autem risibile praedicetur
per se de Socrate, non tamen praedicatur primo. Similiter etiam quod
per se praedicatur, dicitur de omni; non tamen omne quod dicitur de
omni, dicitur per se: nam dicendo omne animal est homo, est
praedicatio de omni, non tamen per se.
|
|