|
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex his quae sunt per se et
non per accidens. Sciendum quod in demonstratione affirmativa
potissima medium est definitio subjecti simul sumpta cum definitione
passionis. Unde in majori propositione passio praedicatur de
definitione subjecti, in qua exprimuntur principia ipsius passionis.
Ut enim in primo tractatu dictum est, subjectum comparatur ad primam
passionem non solum in ratione causae materialis, sed etiam in ratione
causae efficientis. Definitio ergo subjecti simul sumpta cum
definitione passionis, exprimit causam efficientem ipsius passionis
immediatam et necessariam. Hic autem est quartus modus dicendi per
se, ut supra dictum est. In minori autem propositione praedicatur
definitio de subjecto, et hic est primus modus dicendi per se. In
conclusione vero praedicatur propria passio de suo subjecto, et hic est
secundus modus dicendi per se. Verbi gratia, si vellemus demonstrare
quod omnis quaternarius numerus est par, sic fit. Omnis multitudo
mensurata per unum, cujus per se non est medium, est par. Sed omnis
quaternarius numerus est talis multitudo. Ergo omnis quaternarius
numerus est par. Hic subjectum est quaternarius numerus; passio vero
ejus est par, seu paritas: medium vero quod fuit sumptum, dicit
definitionem numeri, quae est multitudo mensurata per unum; et dicit
definitionem paris, quia paris secundum se non est medium. In minori
propositione passio praedicatur de definitione subjecti, in qua
exprimitur definitio sua; et sic est quartus modus dicendi per se. In
minori propositione definitio subjecti praedicatur de suo subjecto, et
sic est primus modus dicendi per se. In conclusione vero praedicatur
propria passio de suo subjecto, et est secundus modus dicendi per se.
Patet ergo quod demonstratio procedit ex his quae sunt per se. Ratio
communis hujus fit sic: syllogismus qui procedit ex necessariis, non
procedit ex his quae sunt per accidens, sed ex his quae sunt per se.
Sed, ut dictum est, demonstratio procedit ex necessariis. Ergo
demonstratio procedit ex his quae sunt per se.
|
|