|
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex primis. Ubi nota, quod
in demonstratione notissima praedicatur propria passio de subjecto in
conclusione. In praemissis autem vel praedicatur definitio de
subjecto, vel propria passio de definitione subjecti et sua. Haec
autem omnia convertibilia sunt; et hoc est praedicari primo, ut supra
dictum est. Et propter hoc demonstratio supra posita non est
potissima; concluditur enim par de numero quaternario; in plus enim se
habet par quam numerus quaternarius, quia dicitur de senario,
octonario et ceteris. Convenit autem par adaequate alicui communi
numero, qui est innominatus; et de illo, si haberet nomen,
praedicatur per se et primo: et de illo posset fieri demonstratio
potissima: sicut dicimus quod habere tres angulos aequales duobus
rectis, convenit per se primo triangulo, quia convertuntur: omnis
enim triangulus habet tres angulos, et omne habens tres angulos est
triangulus. Non autem convenit isocheli primo, quia non omne habens
tres angulos, est isocheles. Tales propositiones demonstrationum sunt
immediatae. Mediata enim propositio est illa, in qua praedicatum
inest subjecto propter aliquid praedicatum quod subjecto per prius
convenit; sicut risibile Socrati, quia per prius convenit homini.
Immediata autem propositio est illa, in qua praedicatum non propter
aliud convenit subjecto; sicut risibile convenit definitioni hominis,
et omnis propria passio definitioni sui subjecti et suae. Patet ergo
quod demonstratio procedit ex primis principiis, et immediatis.
Sciendum quod differt primum et immediatum: nam non omne quod primo
inest, dicitur immediatum: risibile enim primo inest homini, sed non
immediate, quia per prius inest definitioni hominis et suae; aliter
definitio non esset medium ad concludendum risibile de homine.
Similiter etiam non omne quod immediate inest, primo inest: homo enim
immediate inest Socrati, non tamen primo, quia de pluribus dicitur
homo quam Socrates. Unde praemissae demonstrationis oportet quod
utrumque habeant. Sciendum est quod cum prima principia in
demonstratione aliquando sint mediata, quia per aliquod medium possunt
demonstrari, tamen demonstrator accipit ea ut immediata et
indemonstrabilia: non enim sunt demonstrabilia in illa scientia de qua
est demonstratio, sed in scientia superiori. Et ideo licet habeant
medium, tamen accipiuntur ut immediata.
|
|