|
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex per se notis. Per se
notae enim dicuntur propositiones, in quibus praedicatum est de
definitione subjecti, vel immediate causatur ex principiis ejus. Sed
ea ex quibus procedit demonstratio, sunt hujusmodi: nam in majori
propositione praedicatur propria passio de definitione subjecti et sua,
quae est immediata causa sui, seu exprimit immediata principia ejus;
in minori vero praedicatur definitio de subjecto. Ergo demonstratio
procedit ex per se notis. Sciendum quod quaedam propositiones sunt per
se notae in se, et non quoad nos: sicut haec, omnis febricitans habet
pulsum excitatum. Licet enim hoc sit notum in se, quia febris est
causa excitationis pulsus, tamen non est per se notum quoad nos, sed e
converso cognoscimus febrem per excitationem pulsus. Ex talibus autem
per se notis non procedit demonstratio: si enim propter quod
unumquodque, et illud magis; propter praemissas autem innotescunt
nobis conclusiones: ergo oportet quod praemissae sint nobis magis
notae. Unde conclusiones nullo modo possent nobis fieri notae, nisi
praemissae essent magis nobis notae. Demonstrationes autem fiunt ut
conclusiones fiant nobis notae. Ergo demonstrationes procedunt ex
notioribus quoad nos. Quaedam autem propositiones sunt per se notae et
in se et quoad nos, ut, omnis numerus cujus per se non est medium,
est par, quia omnis numerus qui non habet secundum se medium, dicitur
par, et e converso: et ex talibus procedit demonstratio. Patet ergo
quod demonstratio procedit ex per se notis, et notioribus nobis. Ex
praedictis potest concludi, quod demonstratio, et scientia quae est
habitus conclusionis demonstratae, semper fit de incorruptibilibus et
sempiternis. Ubi enim salvatur dici de omni, oportet quod illud sit
incorruptibile et sempiternum. Sicut enim supra dictum est, dici de
omni, dicitur quod non aliquando inest et aliquando non inest, sed
semper inest. Corruptibilia autem non sunt semper. In eis ergo non
salvatur dici de omni, sed solum in sempiternis. Sed in
demonstratione potissima quae habet ambas propositiones universales,
salvatur in omnibus dici de omni. Ergo demonstratio est de
incorruptibilibus et sempiternis. Apparet etiam quod definitio est
sempiternorum. Licet enim corruptibilia definiantur, non tamen
definiuntur in quantum corruptibilia sunt: solum enim particularia sunt
corruptibilia, particularia autem non definiuntur. Unde definitio est
corruptibilium per accidens, sempiternorum autem est per se. Sciendum
quod quaedam sempiterna, seu aeterna, ut ad propositum demonstrationis
pertinet, non sunt semper secundum tempus sunt autem per comparationem
ad causam: quia nunquam deficit quin posita tali causa ponatur
effectus: sicut defectus solis nunquam deficit, quin interposita luna
inter nos et solem sit: tamen defectus solis non est semper, nisi
tunc. Quaedam vero non sunt semper nec per comparationem ad tempus,
nec per comparationem ad causam, quae impediri potest: non enim semper
ex semine hominis generatur homo cum duobus oculis; sed quandoque
deficit propter impedimentum causae agentis vel materiae. In utrisque
autem sic ordinandae sunt demonstrationes ad hoc quod sint ex
sempiternis, ut ex universalibus propositionibus inferatur conclusio
universalis, removendo illa, in quibus potest esse defectus vel ex
parte temporis, vel ex parte causae. Patet ergo quod demonstratio est
ex sempiternis, tam in praemissis, quam in conclusione. Scientia
ergo quae est habitus conclusionis demonstrationis, est ex
sempiternis.
|
|