|
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex causis conclusionis: quod
dupliciter potest intelligi. Uno modo quod praemissae sint causa quod
major extremitas insit minori: et hoc non solum est verum in
demonstratione, sed etiam in omni syllogismo, in quo ex veris
concluditur verum. Unde in isto syllogismo, scilicet, omnis homo
currit. Socrates est homo. Ergo Socrates currit: dato quod hoc sit
verum, scilicet, omnis homo currit, et Socrates est homo, sequitur
necessario ut effectus, quod Socrates currit. Alio modo intelligi
potest quod praemissae sint causa conclusionis, quia in eis continetur
causa tam subjecti, quam etiam praedicati ipsius conclusionis; et sic
solum convenit demonstrationi. Sciendum quod quia, ut supra dictum
est, scire propter quid, est causam rei cognoscere; medium autem quod
est de demonstratione quae est syllogismus faciens scire, est definitio
subjecti et passionis; omnis autem bona definitio datur per aliquam
causam: ergo medium quod stat in praemissis, est causa subjecti et
passionis: aliter tamen subjecti, et aliter passionis. Ubi sciendum
est, quod cum quatuor sint causae, scilicet materialis, formalis,
efficiens et finalis; a qualibet harum potest sumi definitio. Verbi
gratia, dicendo. Domus est cooperimentum cum lapidibus, coemento et
lignis, est definitio per causam materialem. Si vero dicatur, domus
est cooperimentum quadratum, longum et altum, erit definitio per
causam formalem. Si vero dicatur, domus est cooperimentum factum ab
artefice cum martellis, tegulis et plumbo, erit definitio per causam
efficientem. Si vero dicatur, domus est cooperimentum prohibens nos a
pluviis, frigore et calore, erit definitio per causam finalem. Cum
ergo subjectum per tot causas possit definiri, medium quod est ejus
definitio, ut dictum est, se habebit ad illud in habitudine tot
causarum. Respectu vero passionis habet se medium in habitudine duarum
causarum, scilicet materialis et efficientis. Subjectum enim, ut
dictum est, comparatur ad propriam passionem et ut subjectum et ut
efficiens, et eodem modo se habet definitio subjecti respectu
passionis. Sciendum quod quia causae habent ordinem ad invicem, ex
una sumitur ratio alterius: ex forma enim sumitur ratio materiae, quia
talem oportet esse materiam, qualem forma requirit. Efficiens autem
est ratio formae: quia enim omne agens agit sibi simile, oportet quod
secundum modum agentis sit modus formae quae ex actione sequitur. Ex
fine vero sumitur ratio efficientis; quia omne agens agit propter
finem; oportet ergo quod definitio quae sumitur a fine, sit ratio et
causa probativa aliarum definitionum, quae sumuntur ex aliis causis,
et quae sumitur ab agente aliarum duarum, et quae sumitur a forma ejus
quae sumitur a materia: et ideo definitio quae sumitur a materia,
potest demonstrari per causam finalem, et sic de aliis. Et propter
hoc dicit philosophus 1 Poster., quod definitio vel est conclusio
demonstrationis, scilicet quando est per talem causam, quae concludi
possit ex definitione, quae fiat per aliam causam: vel est principium
demonstrationis, scilicet quando est e converso ex causa quae sit ratio
et causa probativa alterius: vel est demonstratio sola positione, seu
ordinatione differens scilicet quando tales duas causas comprehendit.
Et sic patet de partibus definitionis demonstrationis, quas continet
ejus materia.
|
|