Liber I
Index
Caput 1. Quod sit officium sapientis
Caput 2. Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput 3. Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput 4. Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput 5. Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput 6. Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput 7. Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput 8. Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput 9. De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput 10. De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput 11. Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput 12. De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput 13. Rationes ad probandum Deum esse
Caput 14. Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput 15. Quod Deus sit aeternus
Caput 16. Quod in Deo non est potentia passiva
Caput 17. Quod in Deo non est materia
Caput 18. Quod in Deo nulla est compositio
Caput 19. Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput 20. Quod Deus non est corpus
Caput 21. Quod Deus est sua essentia
Caput 22. Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput 23. Quod in Deo non est accidens
Caput 24. Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput 25. Quod Deus non est in aliquo genere
Caput 26. Quod Deus non est esse formale omnium
Caput 27. Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput 28. De perfectione divina
Caput 29. De similitudine creaturarum
Caput 30. Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput 31. Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput 32. Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput 33. Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput 34. Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput 35. Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput 36. Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput 37. Quod Deus est bonus
Caput 38. Quod Deus est ipsa bonitas
Caput 39. Quod in Deo non potest esse malum
Caput 40. Quod Deus est omnis boni bonum
Caput 41. Quod Deus sit summum bonum
Caput 42. Quod Deus est unus
Caput 43. Quod Deus est infinitus
Caput 44. Quod Deus est intelligens
Caput 45. Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput 46. Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput 47. Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput 48. Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput 49. Quod Deus cognoscit alia a se
Caput 50. Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput 51 et 52. Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput 53. Solutio praemissae dubitationis
Caput 54. Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput 55. Quod Deus omnia simul intelligit
Caput 56. Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput 57. Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput 58. Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput 59. Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput 60. Quod Deus est veritas
Caput 61. Quod Deus est purissima veritas
Caput 62. Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput 63. Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput 64. Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput 65. Quod Deus singularia cognoscat
Caput 66. Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput 67. Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput 68. Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput 69. Quod Deus cognoscit infinita
Caput 70. Quod Deus vilia cognoscit
Caput 71. Quod Deus cognoscit mala
Caput 72. Quod Deus est volens
Caput 73. Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput 74. Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput 75. Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput 76. Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput 77. Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput 78. Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput 79. Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput 80. Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput 81. Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput 82. Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput 83. Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput 84. Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput 85. Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput 86. Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput 87. Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Caput 88. Quod in Deo est liberum arbitrium
Caput 89. Quod in Deo non sunt passiones affectuum
Caput 90. Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni
Caput 91. Quod in Deo sit amor
Caput 92. Quomodo in Deo ponantur esse virtutes
Caput 93. Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones
Caput 94. Quod in Deo sunt virtutes contemplativae
Caput 95. Quod Deus non potest velle malum
Caput 96. Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest
Caput 97. Quod Deus est vivens
Caput 98. Quod Deus est sua vita
Caput 99. Quod vita Dei est sempiterna
Caput 100. Quod Deus est beatus
Caput 101. Quod Deus sit sua beatitudo
Caput 102. Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem