Liber 3
Index
Caput 1. Consideratur et probatur omne dominium esse a Deo, considerata natura entis
Caput 2. Hoc idem probat ex consideratione motus cuiuslibet naturae creatae
Caput 3. Non idem probat per considerationem finis
Caput 4. Qualiter dominium Romanum fuit a Deo provisum propter zelum patriae
Caput 5. Qualiter Romani meruerunt dominium propter leges sanctissimas quas tradiderunt
Caput 6. Quomodo concessum est eis dominium a Deo propter ipsorum civilem benevolentiam
Caput 7. Qualiter Deus permittit aliquod dominium ad punitionem malorum, et quod tale dominium est quasi instrumentum divinae iustitiae contra peccatores
Caput 8. Quod interdum tale dominium cedit in malum dominantium, quia propter ipsorum ingratitudinem in superbiam elati graviter deprimuntur
Caput 9. Quod homo naturaliter dominatur animalibus sylvestribus et aliis rebus irrationabilibus, et quomodo: quod probatur multis rationibus
Caput 10. De dominio hominis secundum gradum et dignitatem, et primo de dominio Papae qualiter praefertur omni dominio. Dominio Papae qualiter praefertur omni dominio
Caput 11. De dominio regali, in quo consistit, et in quo differt a politico, et quomodo distinguitur diversimode secundum diversas regiones
Caput 12. De dominio imperiali, unde istud nomen habuit originem, et de quibusdam aliis nominibus: ubi incidenter distinguuntur monarchiae et quantum duraverunt
Caput 13. De monarchia Christi, quomodo in tribus excellit, et de Octaviano Augusto, quomodo gessit vices Christi
Caput 14. De monarchia Christi, quo tempore incepit et quomodo latuit, et quare: et duplex assignatur causa suae occultationis, et primo ponitur una
Caput 15. Quare dominus assumpsit vitam abiectam et occultam, licet esset verus dominus mundi; et exponuntur verba Isaiae prophetae de Christo
Caput 16. Quod isto modo aucta fuit respublica per exempla antiquorum Romanorum, et postea subdit de Constantino
Caput 17. Qualiter imperatores Constantinopolitani, sequentes a Constantino, fuerunt obedientes et reverentes Ecclesiae Romanae: et hoc ostendit per quatuor Concilia, quibus dicti principes se subiecerunt
Caput 18. De duobus Conciliis sequentibus post illa quatuor, celebratis tempore Iustiniani et Constantini iunioris; et quae ratio quare imperium translatum fuit a Graecis ad germanos
Caput 19. Qualiter diversificatus est modus imperii a Carolo magno usque ad Ottonem tertium; et unde plenitudo potestatis summo pontifici convenit
Caput 20. Comparatio imperialis dominii ad regale et politicum, qualiter convenit cum utrisque
Caput 21. De dominio principum, qui subsunt imperatoribus et regibus, et de diversis nominibus eorum quid importent. De diversis nominibus eorum quid importent
Caput 22. De quibusdam nominibus dignitatum singularibus in quibusdam regionibus: et quale sit omnium istorum regimen