|
Reverendo in Christo patri, domino Bernardo, Dei gratia venerabili
abbati Casinensi, frater Thomas de Aquino, suus devotus filius, se
semper et ubique ad obedientiam promptum. Optaveram, pater
venerande, quod convocatis fratribus, qui ex verbis illustris doctoris
Gregorii scandalum patiuntur, satis facerem viva voce; sed hoc
prolixitas divini officii et ieiunii prolongatio impedivit, et forte
fructuosum erit, ut quod Scripturae mandatur, non solum praesentibus
prodesse valeat, sed futuris. Nec absque divina dispensatione hoc
gestum credo, ut me proficiscentem in Galliam vestrae litterae
comprehenderant Aquini; ubi sanctissimi patris nostri Benedicti
beatus Maurus, eius discipulus, ab eo transmissus in Galliam,
recipere meruit litteras et sacra exenia tanti patris. Ut autem
dubitantibus plenius satisfiat, inserenda sunt praesentibus verba beati
Gregorii, quae ignorantibus dubitationem ingerunt et errorem:
sciendum, inquit, quod benignitas Dei peccatoribus spatium
poenitentiae largitur; sed quia accepta tempora non ad fructum
poenitentiae, ad usum vero iniquitatis convertunt, quod a divina
misericordia mereri poterant, amittunt; quamvis omnipotens Deus illud
tempus uniuscuiusque praesciat, quo vita eius terminatur, nec alio in
tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur. Nam si Ezechiae
anni additi ad vitam quindecim memorantur, tempus vitae crevit ab illo
tempore, quo mori ipse merebatur: nam divina dispositio eius tempus
tunc praescivit, quo hunc postmodum ex praesenti vita subtraxit. In
quibus verbis satis lucide doctor lucifluus duplicem uniuscuiusque
hominis considerationem habendam determinat: unam quidem secundum se,
aliam vero secundum quod ad divinam praescientiam comparatur. Secundum
se quidem homo consideratus, in his, scilicet, quae circa eum
accidunt, necessitati non subiacet; sed possibile est aliqua circa
ipsum contingere, quae nullatenus sortiuntur effectum, quod expresse
praemittit de peccatoribus, dicens: quia accepta tempora non ad
fructum poenitentiae, ad usum vero iniquitatis convertunt, quod a
divina misericordia mereri poterant, non ex necessitate amittunt.
Unde ea quae contra hominem accidunt, non ex necessitate eveniunt;
eadem enim ratio est de morte, et de quibuscumque aliis quae homo agit
aut patitur; omnia enim divinae providentiae supponuntur. Si vero
consideretur homo divinae providentiae comparatus, ea quae agit vel
patitur, quandam necessitatem incurrunt, non quidem absolutam, ut
omnino, secundum se considerata, non possint, ut dictum est, aliter
evenire, sed conditionalem, quia scilicet haec conditionalis est
necessaria: si Deus aliquid praescit, hoc erit. Non enim possunt
ista duo simul stare, aliquid esse a Deo praescitum, et illud non
esse; quia sic Dei praescientia falleretur. Est autem omnino
impossibile, ut falsitatem veritas patiatur; et hoc significant verba
sequentia beati Gregorii, quum subdit: quamvis omnipotens Deus illud
tempus uniuscuiusque ad mortem praesciat, quo vita eius terminatur,
nec alio in tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur,
scilicet quo a Deo praescitus est mori. Non enim possunt ista duo
simul esse, quod Deus praesciat aliquem mori quodam tempore, et ipse
alio tempore moriatur; alioquin Dei scientia falleretur. Secundum se
autem consideratus homo, potuit alio tempore mori. Quis enim dubitat
eum potuisse prius transfigi gladio, igne comburi, aut praecipitio aut
laqueo vitam finire? Hanc et distinctionem sapiunt eius verba
sequentia; subdit enim: nam si Ezechiae anni ad vitam quindecim
memorantur, tempus vitae crevit ab illo tempore, quo mori ipse
merebatur. Stultum autem est dicere, quod aliquis mereatur id quod
impossibile est evenire. Ipse ergo, secundum se consideratus,
poterat tempore illo mori; sed divinae scientiae comparatus, non
poterant haec simul esse: ut ipse uno tempore moreretur, et alio
tempore Deus praesciret moriturum, et (...) doctoris exprimunt,
quasi oculata fide dubitantium animis ingeramus, considerare oportet
differentiam divinae cognitionis et humanae. Quia enim homo subiacet
mutationi et tempori, in quo prius et posterius locum habent,
successive cognoscit res, quasdam prius et quasdam posterius: et inde
est quod praeterita memoramur, videmus praesentia, et prognosticamur
futura. Sed Deus sicut liber est ab omni motu, secundum illud
Malachiae: ego dominus et non mutor; ita omnem temporis successionem
excedit; nec in eo inveniuntur praeteritum et futurum; sed
praesentialiter omnia futura et praeterita ei adsunt; sicut ipse Moysi
famulo suo dicit: ego sum qui sum. Eo ergo modo ab aeterno praescivit
hunc tali tempore moriturum, ut modo nostro loquimur; cum tamen eius
modo dicendum esset, videt eum mori, quomodo ego video Petrum
sedere, dum sedet. Manifestum est autem, quod ex hoc, quod video
aliquem sedere, nulla ingeritur ei necessitas sessionis. Impossibile
est haec duo simul esse vera, quod videam aliquem sedentem, et ipse
(...) non sedeat; et similiter non est possibile quod Deus
praesciat aliquid esse futurum, et illud non sit; nec tamen propter
hoc futura ex necessitate eveniunt. Haec sunt, pater charissime,
quae, vestrae iussioni obediens, ad errantium reductionem scripsi;
quae si eis non sufficiunt dicta, rescribere vobis obediens non
desinam. Valeat paternitas vestra diu. Frater Raynaldus commendat
se vobis.
|
|