|
Excellentiae vestrae recepi litteras, ex quibus et piam sollicitudinem
circa regimen subditorum vestrorum, et devotam dilectionem quam habetis
ad fratres nostri ordinis plenarie intellexi, Deo gratias agens qui
vestro cordi tantarum virtutum semina inspiravit. Quod tamen in eisdem
a me requirebatis litteris ut vobis super quibusdam articulis
responderem, utique mihi difficile fuit: tum propter occupationes
meas, quas requirit operatio lectionis, tum quia mihi placeret ut
super his requireretis aliorum consilium magis in talibus peritorum.
Verum quia indecens reputavi ut vestrae sollicitudini neglegens
coadiutor inveniar, aut dilectioni ingratus existam, super propositis
articulis vobis ad praesens respondere curavi absque praeiudicio
sententiae melioris.
|
|