|
Ad quam quaestionem sic absolute propositam responderi potest, quia
licet, ut iura dicunt, Iudaei merito culpae suae sint vel essent
perpetuae servituti addicti, et sic eorum res terrarum domini possint
accipere tanquam suas, hoc tamen servato moderamine, ut necessaria
vitae subsidia eis nullatenus subtrahantur; quia tamen oportet nos
honeste ambulare etiam ad eos qui foris sunt, ne nomen domini
blasphemetur, et apostolus fideles admonet suo exemplo, ut sine
offensione simus Iudaeis, et gentibus et Ecclesiae Dei; hoc
servandum videtur ut, sicut iura determinant, ab eis coacta servitia
non exigantur quae ipsi praeterito tempore facere non consueverunt,
quia ea quae sunt insolita magis solent animos hominum perturbare.
Secundum igitur huiusmodi moderationis sententiam potestis secundum
consuetudinem praedecessorum vestrorum exactionem in Iudaeos facere,
si tamen aliud non obsistat. Videtur autem, quantum coniicere potui
ex his quae consequenter inquiritis, circa hoc dubitatio vestra augeri
quod Iudaei terrae vestrae nihil videntur habere nisi quod acquisierunt
per usurariam pravitatem: unde consequenter quaeritis si liceat aliquid
ab eis exigere, cum restituenda sint sic extorta. Super hoc ergo sic
respondendum videtur, quod cum ea quae Iudaei per usuras ab aliis
extorserunt non possint licite retinere, consequens est ut, si etiam
vos haec acceperitis ab eis, non possetis licite retinere, nisi forsan
essent talia quae a vobis vel antecessoribus vestris hactenus
extorsissent. Si qua vero habent quae extorserunt ab aliis, haec ab
eis exacta illis debetis restituere quibus Iudaei restituere
tenebantur: unde si inveniuntur certae personae a quibus extorserunt
usuras, debet eis restitui, alioquin debet in pios usus secundum
consilium dioecesani episcopi et aliorum proborum, vel etiam in
communem utilitatem terrae, si necessitas immineat vel exposcat
communis utilitas, erogari. Nec esset illicitum si a Iudaeis
exigeretis talia de novo, servata consuetudine praedecessorum
vestrorum, hac intentione ut in praedictos usus expenderentur.
|
|