|
Respondendum videtur secundum praedicta quod expedit eum pecuniaria
poena puniri, ne ex sua iniquitate commodum reportet. Videtur etiam
mihi quod esset maiori poena puniendus Iudaeus, vel quicumque alius
usurarius, quam aliquis alius, quantum pecunia quae aufertur ei minus
ad eum noscitur pertinere. Potest etiam pecuniariae alia poena
superaddi, ne hoc solum ad poenam sufficere videatur quod pecuniam
aliis debitam desinit possidere. Pecunia autem poenae nomine ab
usurariis ablata retineri non potest, sed in usus praedictos debet
expendi, si nihil aliud habeant quam usuras. Si vero dicatur quod ex
hoc principes terrarum damnificantur, hoc damnum sibi imputent, utpote
ex negligentia eorum proveniens. Melius enim esset ut Iudaeos
laborare compellerent ad proprium victum lucrandum, sicut in partibus
Italiae faciunt, quam quod otiosi viventes solis usuris ditentur, et
sic eorum domini suis reditibus defraudentur. Ita enim et per suam
culpam principes defraudarentur reditibus propriis, si permitterent
suos subditos ex solo latrocinio vel furto lucrari. Tenerentur nam ad
restitutionem eius quodcumque ab eis exigerent.
|
|