Articulus 3. Tertio quaerebatur, si ultro offerant pecuniam vel aliquod encenium, an recipere liceat. |
Ad quod respondendum videtur quod licet recipere, sed expedit quod sic acceptum reddatur his quibus debetur, vel aliter, ut supra dictum est, expendatur, si nihil aliud habeant quam usuras. |