|
Ad quod patet responsio ex iam dictis. Quod enim Christiani minus
requirunt, potest esse propter duo. Vel quia forte Iudaeus aliquid
habebat praeter usurarium lucrum, et in tali casu licet vobis illud
retinere servato moderamine supradicto; et idem videtur dicendum si
illi extorserint usuras eis qui postea bona voluntate donaverunt, cum
tamen Iudaei prompte se offerrent ad restituendum usuras. Vel potest
contingere quod illi a quibus acceperunt, sunt sublati de medio vel per
mortem vel in terris aliis morantes: et tunc ipsi debent restituere.
Si tamen non apparent certae personae quibus restituere teneantur,
procedendum est ut supra. Quod autem de Iudaeis dictum est
intelligendum est de Cavorsinis, vel quibuscumque aliis insistentibus
usurariae pravitati.
|
|