|
Ad quod dicendum videtur quod quaestio ista duas difficultates habere
videtur: quarum prima est de officiorum venditione. Circa quam
considerandum videtur, quod apostolus dicit quod multa licent quae non
expediunt. Cum autem balivis et officialibus vestris nihil committatis
nisi temporalis officium potestatis, non video quare huiusmodi officia
non liceat vobis vendere, dummodo talibus vendatis de quibus possit
praesumi quod sint utiles ad talia officia exercenda, et non tanto
pretio vendantur officia, quod recuperari non possit sine gravamine
vestrorum subditorum. Sed tamen talis venditio expediens non videtur.
Primo quidem quia contingit frequenter quod illi, qui essent magis
idonei ad huiusmodi officia exercenda, sunt pauperes, ut emere non
possint; et si etiam sunt divites illi qui meliores sunt, talia
officia non ambiunt nec inhiant ad lucra ex officio acquirenda.
Sequitur igitur quod ut plurimum illi officia in terra vestra
suscipiant, qui sunt peiores, ambitiosi, et pecuniae amatores; quos
etiam probabile est subditos vestros opprimere, et vestra etiam commoda
non sic fideliter procurare. Unde magis videtur expediens ut bonos
homines et idoneos ad suscipiendum vestra officia eligatis, quos etiam
invitos, si necesse fuerit, compellatis: quia per eorum bonitatem et
industriam maiora accrescent vobis et subditis vestris, quam de
praedicta officiorum venditione acquirere valeatis. Et hoc consilium
dedit Moysi eius cognatus. Provide, inquit, de omni plebe viros
sapientes et timentes Deum, in quibus sit charitas et qui oderint
avaritiam: et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et
quinquagenarios, et decanos qui iudicent populum omni tempore.
Secunda vero dubitatio circa hunc articulum esse potest de mutuo.
Circa quod dicendum videtur quod si hoc pacto mutuum daret, ut
officium accipiant, absque dubio pactum est usurarium, quia pro mutuo
accipiunt officii potestatem: unde in hoc datis eis occasionem
peccandi, et ipsi etiam tunc tenerentur resignare officio taliter
acquisito. Si tamen gratis officia dederitis, et post ab eis mutuum
acceperitis, quod de suo officio possint recipere, hoc absque omni
peccato fieri potest.
|
|