|
In quo considerare debetis quod principes terrarum sunt a Deo
instituti non quidem ut propria lucra quaerant sed ut communem populi
utilitatem procurent. In reprehensione enim quorundam principum
dicitur in Ezech. XXII, 27: principes eius in medio eius quasi
lupi rapaces, positi ad effundendum sanguinem et ad quaerendas animas
et avaritiae lucra sequenda. Et alibi dicitur per quemdam prophetam:
vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges
pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis cooperiebamini;
quidquid crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis.
Unde constituti sunt reditus terrarum principibus, ut ex illis
viventes a spoliatione subditorum abstineant. Unde in eodem propheta,
domino mandante, dicitur quod principi erit possessio in Israel, et
non depopulabuntur ultra principes populum meum. Contingit tamen
aliquando quod principes non habent sufficientes reditus ad custodiam
terrae et ad alia quae imminent rationabiliter principibus expetenda:
et in tali casu iustum est ut subditi exhibeant unde possit communis
eorum utilitas procurari. Et inde est quod in aliquibus terris ex
antiqua consuetudine domini suis subditis certas collectas imponunt,
quae, si non sunt immoderatae, absque peccato exigi possunt, quia
secundum apostolum: nullus militat stipendiis suis. Unde princeps,
qui militat utilitati communi, potest de communibus vivere, et
communia negotia procurare vel per reditus deputatos vel, si huiusmodi
desint aut sufficientes non fuerint, per ea quae a singulis
colliguntur. Et similis ratio esse videtur si aliquis casus emergat de
novo, in quo oportet plura expendere pro utilitate communi vel pro
honesto statu principis conservando, ad quae non sufficiunt reditus
proprii vel exactiones consuetae; puta, si hostes terram invadant,
vel aliquis similis casus emergat. Tunc enim et praeter solitas
exactiones possent licite terrarum principes a suis subditis aliqua
exigere pro utilitate communi. Si vero velint exigere ultra id quod
est institutum, pro sola libidine habendi aut propter inordinatas et
immoderatas expensas, hoc eis omnino non licet. Unde Ioannes
Baptista militibus ad se venientibus dixit: neminem concutiatis, nec
calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris. Sunt enim
quasi stipendia principum eorum reditus, quibus debent esse contenti,
ut ultra non exigant nisi secundum rationem praedictam et si utilitas
est communis.
|
|