|
Super quo plana est responsio: quia si ad manus vestras devenerint,
debetis restituere vel certis personis, si potestis, vel in pios usus
expendere, sive pro utilitate communi, si personas certas non potestis
invenire. Si autem ad manus vestras non devenerint, debetis
compellere officiales vestros ad consimilem restitutionem, etiam si non
fuerint notae vobis aliquae certae personae a quibus exegerint, ne a
sua iniustitia commodum reportent; quinimmo sunt a vobis super hoc
gravius puniendi, ut ceteri a similibus abstineant in futurum, quia,
sicut Salomon dicit, pestilente flagellato stultus sapientior erit.
|
|