|
Ad quod plana est responsio, et secundum statutum Concilii
generalis, Iudaei utriusque sexus in omni Christianorum provincia et
in omni tempore aliquo habitu ab aliis populis debent distingui. Hoc
eis etiam in lege eorum mandatur, ut scilicet faciant fimbrias per
quatuor angulos palliorum, per quos ab aliis discernantur. Haec
sunt, illustris et religiosa domina, quae vestris quaestionibus ad
praesens respondenda occurrunt: in quibus vobis non sic meam sententiam
ingero, quin magis suadeam peritiorum sententiam esse tenendam.
Valeat dominatio vestra per tempora longiora.
|
|