|
Vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et plena erat
domus a maiestate eius; et ea quae sub ipso erant, replebant templum.
Glossa. Divinae visionis sublimitate illustratus Isaias propheta
dixit vidi dominum sedentem et cetera. Hieronymus, super Isaiam.
Quis sit iste dominus qui videtur, in Evangelista Ioanne plenius
discimus, qui ait: haec dixit Isaias, quando vidit gloriam Dei, et
locutus est de eo: haud dubium quin Christum significet. Glossa.
Unde ex verbis istis materia huius Evangelii, quod secundum Ioannem
describitur, designatur. Ex Eccles. Hist. Quia enim nativitatem
salvatoris secundum carnem vel Matthaeus, vel Lucas descripserant,
reticuit hic Ioannes, et a theologia atque ab ipsa eius divinitate
sumit exordium; quae pars sine dubio ipsi velut eximio per spiritum
sanctum reservata est. Alcuinus. Unde cum omnibus divinae
Scripturae paginis Evangelium excellat, quia quod lex et prophetae
futurum praedixerunt, hoc completum dicit Evangelium; inter ipsos
autem Evangeliorum scriptores Ioannes eminet in divinorum mysteriorum
profunditate: qui a tempore dominicae ascensionis per annos sexaginta
quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima
Domitiani tempora praedicavit; sed post occisionem Domitiani, cum,
Nerva permittente, de exilio rediisset Ephesum, compulsus ab
episcopis Asiae, de coaeterna patri divinitate Christi scripsit
adversus haereticos, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde
merito in figura quattuor animalium aquilae volanti comparatur, quae
volat altius cunctis avibus, et solis radios irreverberatis aspicit
luminibus. Augustinus, in Ioannem. Transcendit enim Ioannes omnia
cacumina terrarum, transcendit omnes campos aeris, transcendit omnes
altitudines siderum, transcendit omnes choros et legiones Angelorum:
nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perveniret ad
eum per quem facta sunt omnia. Augustinus, de Cons. Evang. Ex
quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres Evangelistas
temporalia facta domini et dicta quae ad informandos mores vitae
praesentis maxime valerent, prosecutos, circa activam virtutem fuisse
versatos; Ioannem vero facta domini multo pauciora narrantem, dicta
vero eius, praesertim quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae
felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in
virtute contemplativa commendanda suam intentionem praedicationemque
tenuisse. Unde animalia tria, per quae tres alii Evangelistae
designantur, sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra
gradiuntur: quia tres Evangelistae in his maxime occupati sunt quae
Christus in carne operatus est, et quae praecepta mortalis vitae
exercendae carnem portantibus tradidit; at vero Ioannes supra nubila
infirmitatis humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis
veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur: ipsam
enim maxime divinitatem domini, qua patri est aequalis, intendit,
eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere
credidit, commendare curavit. Glossa. Potest igitur Evangelista
Ioannes cum Isaia propheta dicere vidi dominum sedentem super solium
excelsum et elevatum, inquantum acumine visus sui Christum in
divinitatis maiestate regnantem inspexit; quae quidem etiam sua natura
excelsa est, et super omnia alia elevata. Dicat etiam Evangelista
Ioannes et plena erat domus a maiestate eius: quia per ipsum narrat
omnia esse facta, et suo lumine omnes homines in hunc mundum venientes
illustrari. Dicat etiam quod ea quae sub ipso erant, replebant
templum; quia dicit verbum caro factum est; et vidimus gloriam quasi
unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, secundum quod de
plenitudine eius nos omnes accepimus. Sic igitur praemissa verba
materiam huius Evangelii continent, in quo ipse Ioannes dominum super
solium excelsum sedentem insinuat, divinitatem Christi ostendens; et
terram ab eius maiestate impleri ostendit, dum omnia per eius virtutem
in esse producta ostendit, et propriis perfectionibus repleta; et
inferiora eius, idest humanitatis mysteria, templum, idest
Ecclesiam, replere docet, dum in sacramentis humanitatis Christi et
gratiam et gloriam fidelibus repromittit. Chrysostomus, in Ioannem.
Quando igitur barbarus hic et indisciplinatus talia loquitur quae
nullus eorum qui in terra sunt hominum novit unquam, si hic solus
esset, miraculum magnum esset. Nunc autem cum his et aliud isto maius
tribuit argumentum, quod a Deo inspirata sunt ei quae dicuntur hic,
scilicet quod omnes audiunt, et suadet omnibus per omne tempus. Quis
ergo non admirabitur habitantem in eo virtutem? Origenes. Ioannes
interpretatur gratia Dei, sive in quo est gratia, vel cui donatum
est. Cui autem theologorum donatum est ita abscondita summi boni
penetrare mysteria, et sic humanis mentibus intimare?
|
|