|
Chrysostomus in Ioannem. Omnibus aliis Evangelistis ab incarnatione
incipientibus, Ioannes transcurrens conceptionem, nativitatem,
educationem, augmentationem, mox de aeterna nobis generatione narrat,
dicens in principio erat verbum. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod
Graece logos dicitur, Latine et rationem et verbum significat; sed
hoc melius verbum interpretatur, ut significetur non solum ad patrem
respectus, sed ad illa etiam quae per verbum facta sunt operativa
potentia. Ratio autem, etsi nihil per eam fiat, recte ratio
dicitur. Augustinus in Ioannem. Quotidie autem dicendo verba
viluerunt nobis, quia sonando et transeundo viluerunt. Est verbum et
in ipso homine quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. Est
verbum quod vere specialiter dicitur illud quod intelligis de sono, non
ipse sonus. Augustinus de Trin. Quisquis autem potest intelligere
verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius
imagines cogitatione volvantur, iam potest videre per hoc speculum
atque in hoc aenigmate aliquam verbi similitudinem, de quo dictum est
in principio erat verbum. Necesse est enim cum id quod scimus
loquimur, ut ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascatur verbum,
quod eiusmodi sit omnino cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur.
Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est, quod in
corde dicimus; quod nec Graecum est, nec Latinum, nec linguae
alicuius. Sed cum id opus est in eorum quibus loquimur proferre
notitiam, aliquod signum quo significetur assumitur. Proinde verbum
quod foris sonat, signum est verbi quod intus latet, cui magis verbi
competit nomen: nam illud quod profertur carnis ore, vox verbi est,
verbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareat sumptum
est. Basilius. Hoc autem verbum non est humanum verbum. Quomodo
enim erat in principio humanum verbum, ultimo loco accipiente homine
generationis principium? Non igitur in principio verbum erat humanum,
sed nec Angelorum: omnis enim creatura infra saeculorum terminos est,
a creatore essendi sumens principium. Sed audi Evangelium decenter:
ipsum enim, unigenitum verbum dixit. Chrysostomus in Ioannem. Si
autem quis dixerit: cur patrem dimittens, mox nobis de filio
loquitur? Quoniam ille quidem manifestus omnibus erat, etsi non ut
pater, sed ut Deus, unigenitus autem ignorabatur: ideo decenter
eam, quae de isto est, cognitionem confestim initio studuit imponere
his qui nesciebant eum; sed neque patrem in his quae de filio sunt
sermonibus tacuit. Propter hoc autem et verbum eum vocavit. Quia
enim docturus erat quod hoc verbum unigenitus est filius Dei; ut non
passibilem aestimet quis generationem, praeveniens verbi nuncupatione,
destruit perniciosam suspicionem, esse ex Deo filium impassibiliter
ostendens. Secunda vero ratio est, quia ea quae sunt patris nobis
annuntiare debebat. Non simpliciter vero eum verbum dixit, sed cum
articuli adiectione, a reliquis ipsum separans. Consuetudo enim est
Scripturae verba vocare leges Dei et praecepta: hoc autem verbum
substantia quaedam est, hypostasis, ens, ex ipso proveniens
impassibiliter patre. Basilius. Quare igitur verbum? Quia
impassibiliter natum est; quia est generantis imago, totum in seipso
generantem demonstrans, nihil inde separans, sed in seipso perfectum
existens. Augustinus de Trin. Sicut enim scientia nostra illi
scientiae Dei, sic nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia,
dissimile est illi verbo Dei, quod natum est de patris essentia.
Tale est autem, ac si dicerem de patris scientia, de patris
sapientia; vel, quod est expressius, de patre scientia, de patre
sapientia. Verbum ergo Dei patris unigenitus filius, per omnia patri
similis et aequalis: hoc enim est omnino quod pater, non tamen pater:
quia iste filius, ille pater: ac per hoc novit omnia quae novit
pater; sed ei nosse de patre est, sicut esse: nosse enim et esse ibi
unum est; et ideo patri, sicut esse non est a filio, ita nec nosse.
Proinde, tamquam seipsum dicens, pater genuit verbum sibi aequale per
omnia: non enim seipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus
aut amplius esset in eius verbo quam in seipso. Nostrum autem verbum
interius, quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam
dissimile, non pigeat intueri. Est enim verbum mentis nostrae
quandoque formabile, nondum formatum, quiddam mentis nostrae, quod
hac atque hac volubili quadam motione iactamus, cum a nobis nunc id,
nunc illud, sicut inventum fuerit vel occurrerit, cogitatur; et tunc
fit verum verbum quando illud quod nos diximus volubili motione
iactare, ad id quod scimus pervenit, atque inde formatur, eius
omnimodam similitudinem capiens; ut quomodo res quaeque scitur, sic
etiam cogitetur. Quis non videat quanta sit hic dissimilitudo ab illo
Dei verbo, quod in forma Dei sic est ut non ante fuerit formabile,
postea formatum, non aliquando possit esse informe, sed sit forma
simplex, et simpliciter aequalis ei de quo est? Quapropter ita
dicitur illud Dei verbum, ut Dei cogitatio non dicatur; ne aliquid
esse quasi volubile dicatur in Deo, quod nunc habeat, nunc accipiat
formam ut verbum sit, eamque possit amittere, atque informiter
quodammodo volutari. Augustinus de Verb. Dom. Est enim verbum
Dei forma quaedam non formata, sed forma omnium formarum, forma
incommutabilis, sine lapsu, sine defectu, sine tempore, sine loco,
superans omnia, existens in omnibus fundamentum quoddam, in quo sunt,
et fastigium sub quo sunt. Basilius. Habet autem et verbum nostrum
exterius divini verbi similitudinem quamdam: nam nostrum verbum totam
declarat mentis conceptionem: quae namque mente concepimus, ea verbo
proferimus. Et quidem cor nostrum quasi fons quidam est: verbum vero
prolatum quasi quidam rivulus manans ex ipso. Chrysostomus in
Ioannem. Considera etiam in Evangelista prudentiam spiritualem.
Noverat homines id quod antiquius est et quod est ante omnia maxime
honorantes et ponentes Deum: propter hoc primum dicit principium: in
principio, inquit, erat verbum. Origenes in Ioannem. Plura autem
sunt signata ab hoc nomine principium. Est enim principium, sicut
itineris et longitudinis, secundum illud: initium boni itineris
iustorum exercitium. Est autem principium et generationis, iuxta
illud: hoc est principium creaturae domini. Sed etiam Deum non
enormiter asseret aliquis omnium principium. Illud etiam ex quo sicut
ex praeiacente materia alia fiunt, principium est penes eos qui credunt
illam ingenitam. Est enim principium secundum speciem; sicut
Christus principium eorum est qui secundum imaginem Dei formati sunt.
Est etiam principium disciplinae, secundum illud: cum deberetis esse
magistri propter tempus, rursus indigetis ut doceamini quae sunt
elementa exordii sermonum Dei. Duplex enim est documenti principium:
hoc quidem natura, hoc vero quoad nos; ut si dicatur, initium
sapientiae fore natura quidem Christum, inquantum sapientia et verbum
Dei est; quoad nos vero inquantum verbum caro factum est. Tot igitur
significatis ad praesens nobis de principio occurrentibus, potest
accipi illud ex quo quid est agens. Conditor enim Christus est velut
principium, secundum quod sapientia est; ut verbum in principio,
quasi in sapientia sit. Plura enim bona de salvatore dicuntur. Velut
igitur vita in verbo est, sic verbum in principio, idest in sapientia
erat. Considera vero si possibile est secundum hoc significatum
accipere nos principium, prout secundum sapientiam, et exempla quae in
ea sunt, fiunt omnia; vel quia principium filii pater est, et
principium creaturarum, et omnium entium; per illud in principio erat
verbum, verbum filium intelligas in principio, idest in patre, dictum
fore. Augustinus de Trin. Aut in principio sic dictum est ac si
diceretur: ante omnia. Basilius. Praevidit enim spiritus sanctus
futuros quosdam invidentes gloriae unigeniti, qui praeferrent
sophismata ad subversionem auditorum: quia si genitus est, non erat;
et antequam genitus esset, non erat. Ne igitur talia garrire
praesumant, spiritus sanctus ait in principio erat verbum. Hilarius
de Trin. Transeunt tempora, transeunt saecula, tolluntur aetates:
pone aliquid quod voles tuae opinionis principium: non tenes tempore:
erat enim unde tractatur. Chrysostomus in Ioannem. Sicut autem quis
cum stat in navi secus littus, videt civitates et portus, cum vero eum
aliquis in medium pelagi duxerit, a prioribus quidem desistere facit,
non tamen alicubi defigit ei oculum, ita Evangelista hic super omnem
nos ducens creaturam, suspensum dimittit oculum, non dans suspicere
aliquem finem ad superiora: hoc enim in principio erat semper et
infinite essendi significativum est. Augustinus de Verb. Dom. Sed
dicunt: si filius est, natus est; hoc fatemur. Adiungunt deinde:
si natus est patri filius, erat pater antequam ei filius nasceretur;
hoc respuit fides. Ergo ait: rationem mihi redde quomodo et filius
nasci potuit patri, ut coaevus esset ei a quo natus est. Post patrem
enim nascitur filius, utique patri morituro successurus.
Similitudines adhibent de creaturis; et nobis laborandum est ut et nos
inveniamus similitudines earum rerum quas astruimus. Sed quomodo
possumus in creatura invenire coaeternum, quando in creatura nil
invenimus aeternum? Sed si possunt inveniri haec duo coaeva, generans
et generatum, ibi intelligimus coaeterna. Ipsa quidem sapientia dicta
est in Scripturis candor lucis aeternae, dicta est imago patris.
Hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus
intelligamus coaeterna. Nemo autem dubitat, quod splendor de igne
exit. Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris: mox quidem ut
lucernam accendo, simul cum igne et splendor existit. Da mihi hic
ignem sine splendore, et credo tibi patrem sine filio fuisse. Imago
existit de speculo, hominis intuentis speculum; existit imago mox ut
aspector extiterit: sed ille qui inspicit erat antequam accederet ad
speculum. Ponamus ergo aliquid natum super aquam, ut virgultum, aut
herbam: nonne cum imagine sua nascitur? Si ergo semper esset
virgultum, semper esset et imago de virgulto. Quod autem de alio
est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans, et semper
cum illo quod de eo natum est. Sed dicet aliquis: ecce intellexi
aeternum patrem, coaeternum filium; tamen sicut effusum splendorem
minus igne lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum
existentem dicimus. Non, sed aequalitas omnimoda est. Non credo,
ait, quia non invenisti similitudinem. Fortassis autem invenimus in
creatura quomodo intelligamus filium et coaeternum patri, et nequaquam
minorem; sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum.
Iungamus ergo ambo genera: unum unde ipsi dant similitudines, et
alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi similitudinem ex his quae
praeceduntur tempore ab his a quibus nascuntur, sicut homo de homine;
sed tamen homo et homo sunt eiusdem substantiae. Laudamus ergo in ista
nativitate aequalitatem naturae: deest aequalitas temporis. In illo
autem genere similitudinum quod nos dedimus de splendore ignis et de
imagine virgulti, aequalitatem naturae non invenis, invenis
coaevitatem. Totum ergo ibi quod hic ex partibus singulis et rebus
singulis invenitur; et non hoc solum quod in creaturis, totum invenio
ibi sed tamquam in creatore. Ex gestis Conc. Ephes. Propterea
alicubi quidem filium appellat patris, alicubi autem verbum nominat,
alicubi autem splendorem vocat Scriptura divina; singula horum nominum
de ipso dicens, ut intelligas ea quae de Christo dicuntur, esse
contra blasphemiam: quia enim tuus filius eiusdem tibi naturae fit,
volens sermo ostendere unam substantiam patris et filii, dicit filium
patris, qui ex eo natus est unigenitus. Deinde quoniam nativitas et
filius apud nos ostentationem praebent passionis; ideo hunc filium
appellat et verbum, impassibilitatem nativitatis eius nomine isto
demonstrans. Sed quoniam pater quispiam factus ut homo, indubitanter
senior filio suo demonstratur; ne hoc ipsum etiam de divina natura
putares, splendorem vocat unigenitum patris: splendor enim nascitur
quidem ex sole, non autem intelligitur sole posterior. Coexistere
ergo semper patri filium splendor tibi denuntiet; impassibilitatem
nativitatis ostendat verbum; consubstantialitatem filii nomen
insinuet. Chrysostomus in Ioannem. Sed dicunt illi, quoniam hoc,
idest in principio, non aeternitatem ostendit simpliciter: etenim et
de caelo istud et de terra dictum. In principio, inquit Genesis,
fecit Deus caelum et terram. Sed quid commune habet erat ad fecit?
Sicut enim quod est, cum de homine quidem dicitur, tempus praesens
significat tantum; cum autem de Deo, id quod est semper et
aeternaliter; ita et erat de nostra quidem cum dicitur natura,
praeteritum significat tempus; cum autem de Deo, aeternitatem
ostendit. Origenes. Sum enim verbum duplicem habet significationem:
aliquando enim temporales motus secundum analogiam aliorum verborum
declarat, aliquando substantiam uniuscuiusque rei, de qua
praedicatur, sine temporali motu ullo designat; ideo et substantivum
vocatur. Hilarius de Trin. Respice igitur ad mundum, intellige
quid de eo scriptum est: in principio fecit Deus caelum et terram.
Fit ergo in principio quod creatur, et aetates continet quod in
principio continetur ut fieret. Piscator autem illitteratus,
indoctus, liber a tempore, solutus a saeculis est, vicit omne
principium: erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut
coeperit quod erat potius in principio quam fiebat. Alcuinus. Contra
eos ergo qui propter temporalem nativitatem dicebant Christum non
semper fuisse, incipit Evangelista de aeternitate verbi, dicens in
principio erat verbum.
|
|