|
Augustinus in Ioannem. Ea quae dicta sunt superius, de divinitate
Christi dicta sunt, qui sic venit ad nos secundum quod apparuit homo.
Quia igitur sic erat homo ut lateret in illo Deus, missus est ante
illum magnus homo, per cuius testimonium inveniretur plusquam homo.
Et quis est hic? Fuit homo. Theophylactus. Non Angelus, ut
suspicionem multorum destrueret. Augustinus. Et quomodo posset iste
verum de Deo dicere, nisi missus a Deo? Chrysostomus in Ioannem.
Nihil de reliquo humanum esse aestimo eorum quae dicuntur ab illo: non
enim quae eius sunt, sed quae mittentis omnia loquitur: ideo et
Angelus nuncupatus est a propheta dicente: ego mitto Angelum meum.
Angeli enim virtus est nihil proprium dicere. Hoc autem quod dicit
fuit missus, non eius qui ad esse processus ostensivum est. Sicut
autem Isaias missus fuit non aliunde quam a mundo, sed a statu quo
vidit dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, ad plebem;
sic et Ioannes a deserto ad baptizandum mittitur; ait enim: qui misit
me baptizare, ille mihi dixit: super quem videris spiritum
descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu
sancto. Augustinus. Quid vocabatur? Cui nomen erat Ioannes.
Alcuinus. Idest gratia Dei, vel in quo est gratia, qui gratiam
novi testamenti, idest Christum, suo testimonio primum mundo
innotuit. Vel Ioannes interpretatur cui donatum est, quia per
gratiam Dei donatum est illi regem regum non solum praecurrere, sed
etiam baptizare. Augustinus in Ioannem. Quare venit? Hic venit in
testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Origenes in
Ioannem. Quidam improbare nituntur edita de Christo testimonia
prophetarum, dicentes non egere testibus Dei filium habentem
credulitatis sufficientiam tum in his quae protulit salubribus verbis,
tum in mirabilibus operibus suis. Siquidem et Moyses credi meruit per
verbum et virtutes, non egens praeviis testibus. Ad hoc dicendum
est, quod multis existentibus causis inducentibus ad credendum,
plerumque quidam ex hac demonstratione non admirantur, ex alia vero
habent causam ut credant. Deus autem est qui pro cunctis hominibus
homo factus est. Constat igitur quosdam ex dictis propheticis ad
Christi admirationem coactos, mirantes tot prophetarum ante eius
adventum voces, constituentes nativitatis eius locum, et alia
huiusmodi. Illud quoque advertendum, quod prodigiosae virtutes ad
credendum provocare poterant eos qui tempore Christi erant, non autem
post longa tempora: nam fabulosa quaedam aestimata fuerunt: plus enim
peractis virtutibus facit ad credulitatem quae cum virtutibus quaeritur
prophetia. Est autem et tale quid dicere, quod quidam in hoc quod
testimonium perhibent Deo, honorati sunt. Privare vult ergo chorum
prophetarum ingenti gratia qui dicit, illos non oportere de Christo
testimonium exhibere. Accessit autem his Ioannes, ut testimonium de
luce perhibeat. Chrysostomus in Ioannem. Non ea indigente
testimonio, sed propter quid, ipse Ioannes docet, dicens ut omnes
crederent per illum. Sicut enim carnem induit, ne omnes perderet;
ita et praeconem hominem misit, ut cognatam audientes vocem, facilius
advenirent. Beda. Non autem ait: ut omnes crederent in illum:
maledictus enim homo qui confidit in homine; sed ut omnes crederent per
illum; hoc est, per illius testimonium crederent in lucem.
Theophylactus. Si vero aliqui non crediderint, excusabilis permanet
ipse: nam sicut si aliquis includens se in domo caliginis, et ipsum
solis radius non illustret, ipse causam tribuit, et non sol; sic
Ioannes, ut omnes crederent, missus fuit; sed si minime consecutum
est, ipse huius rei causa non extitit. Chrysostomus. Quia vero
multum apud nos maior qui testatur, eo cui testimonium perhibet, et
dignior fide esse videtur; ne quis et de Ioanne hoc suspicetur, hanc
suspicionem destruit, dicens non erat ille lux; sed ut testimonium
perhiberet de lumine. Si vero non huic instans opinioni hoc resumpsit
ut testimonium perhiberet de lumine, superfluum esset quod dicitur, et
magis iteratio sermonis quam explanatio doctrinae. Theophylactus.
Sed dicet aliquis: ergo neque Ioannem, neque sanctorum quempiam
lucem esse vel fuisse dicemus. Sed si sanctorum aliquem lucem velimus
dicere, ponemus lucem absque articulo; ut si interrogatus fueris utrum
Ioannes est lux sine articulo, secure concedas; si vero cum
articulo, non concedas. Non enim est ipsa lux principalior; sed lux
dicitur quia secundum participationem lucem habeat a vero lumine.
|
|