|
Augustinus in Ioannem. De quo lumine Ioannes testimonium
perhibeat, ostendit dicens erat lux vera. Chrysostomus in Ioannem.
Vel aliter. Quia superius de Ioanne dixerat, quod venit et missus
est ut testetur de luce, ne quis hoc audiens propter testantis recentem
praesentiam, de eo cui testimonium perhibetur, talem quamdam
suspicionem accipiat, reduxit mentem, et ad eam quae supra omne
principium est, transmisit existentiam, dicens erat lux vera.
Augustinus. Quare additum est vera? Quia et homo illuminatus
dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat; nam et oculi nostri
dicuntur lumina, et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut
per diem sol exeat, lumina illa sine causa patent; unde subdit quae
illuminat omnem hominem. Si omnem hominem, ergo et ipsum Ioannem.
Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Quomodo enim
plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol
quem oculis videre non possumus; quia etiam qui saucios habet oculos,
idonei sunt videre parietem illuminatum, aut aliquid huiusmodi; sic
omnes ad quos venerat Christus, minus erant idonei eum videre.
Radiavit Ioannem, et per illum confitentem se illuminatum cognitus
est ille qui illuminat. Dicit autem venientem in hunc mundum, nam si
illinc non recederet, non esset illuminandus; sed ideo hic
illuminandus, quia illinc recessit ubi homo poterat esse illuminatus.
Theophylactus. Erubescat Manichaeus, qui conditoris maligni et
tenebrosi nos asserit creaturas: non enim illuminaremur, si veri
luminis creaturae non essemus. Chrysostomus in Ioannem. Ubi sunt
etiam qui non dicunt eum verum Deum? Hic enim lux vera dicitur. Sed
si illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, qualiter tot sine
lumine permanserunt? Non enim omnes cognoverunt Christi culturam.
Illuminat igitur omnem hominem quantum ad eum pertinet; si autem
quidam mentis oculos claudentes noluerunt recipere lucis huius radios,
non a lucis natura obtenebratio est eis, sed a malitia eorum, qui
voluntarie privant seipsos gratiae dono: nam gratia quidem ad omnes
effusa est; qui vero nolunt dono hoc frui, sibi ipsis hanc imputent
caecitatem. Augustinus Enchir. Vel quod dicitur illuminat omnem
hominem, sic intelligimus: non quia nullus est hominum qui non
illuminetur; sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Beda. Sive
naturali ingenio, sive sapientia divina: sicut enim nemo a seipso
esse, sic etiam nemo a seipso sapiens esse potest. Origenes. Vel
aliter. Non de his qui de occultis seminum causis in species
corporales procedunt, debemus intelligere quod illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum; sed de his qui spiritualiter per
regenerationem gratiae, quae datur in Baptismate, in mundum veniunt
invisibilem. Eos itaque vera lux illuminat qui in mundum virtutum
veniunt, non eos qui in mundum vitiorum ruunt. Theophylactus. Vel
aliter. Intellectus nobis traditus, ac nos dirigens, qui et
naturalis ratio nominatur, dicitur lux tradita nobis a Deo. Sed
quidam male ratione utentes, seipsos obscuraverunt.
|
|