|
Augustinus in Ioannem. Lux quae illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum, huc venit per carnem: quia dum hic esset per
divinitatem, a stultis, caecis et iniquis videri non poterat, de
quibus supra dictum est tenebrae eam non comprehenderunt: et ideo
dicitur in mundo erat. Origenes. Ut enim qui loquitur, dum loqui
cessat, vox eius esse desinit, et evanescit, sic caelestis pater, si
verbum suum loqui cessaverit, effectus verbi, hoc est universitas
verbo condita, non subsisteret. Non autem putes quia sic erat in
mundo quomodo in mundo est terra, pecora, et homines; sed quomodo
artifex regens quod fecit; unde sequitur et mundus per ipsum factus
est. Non enim sic fecit quomodo facit faber: qui enim fabricat,
extrinsecus est ad illud quod fabricat. Deus autem infusus mundo,
fabricat ubique positus, et non recedit ab aliquo: praesentia
maiestatis facit quod facit, et gubernat quod facit. Sic ergo erat in
mundo, quomodo per quem factus est mundus. Chrysostomus. Et
iterum, quia in mundo erat, sed non ut mundi contemporaneus, propter
hoc induxit et mundus per ipsum factus est; per hoc et rursus te
deducens ad aeternam existentiam unigeniti; qui enim audierit quoniam
opus eius hoc totum, et si valde insensibilis fuerit, cogetur
concedere ante opera esse factorem. Theophylactus. Simul autem hic
et Manichaei subvertit rabiem, qui malignum conditorem cuncta
produxisse dicebat; necnon et Arii, qui filium Dei dicebat
creaturam. Augustinus. Quid est autem mundus per ipsum factus est?
Caelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur.
Iterum in alia significatione, dilectores mundi mundus dicuntur; de
quo sequitur et mundus eum non cognovit. Num enim caeli, aut
Angeli, aut sidera non cognoverunt creatorem, quem confitentur
Daemonia, omnia undique testimonium perhibuerunt? Sed qui non
cognoverunt eum? Qui amando mundum, dicti sunt mundus: amando enim
mundum, habitamus corde in mundo: nam qui non diligunt mundum, carne
versantur in mundo, sed corde inhabitant caelum; sicut apostolus
dicit: nostra conversatio in caelis est. Amando igitur mundum, hoc
appellari meruerunt ubi habitant. Quomodo enim cum dicimus: mala est
illa domus aut bona, non parietes incusamus aut laudamus, sed
inhabitantes, sic et mundum dicimus qui inhabitant mundum amando.
Chrysostomus in Ioannem. Qui autem Dei erant amici, eum
cognoverunt, etiam ante corporalem praesentiam: unde et Christus ait
quoniam Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum. Cum ergo
nos interpellant gentiles, dicentes: quid est quod in ultimo tempore
venit nostram operaturus salutem, tanto tempore negligens nos?
Dicimus, quoniam et ante hoc in mundo erat, et providebat operibus
suis, et omnibus dignis cognitus erat: et si eum mundus non cognovit,
hi tamen quibus mundus non erat dignus, eum cognoverunt. Dicens autem
mundus eum non cognovit, breviter causam ignorantiae praebuit. Mundum
enim vocat homines qui soli mundo affixi sunt, et quae mundi sunt
sapiunt. Nihil autem ita turbat mentem, ut liquefieri amore
praesentium.
|
|