|
Chrysostomus in Ioannem. Dixit quod mundus eum non cognovit, de
superioribus loquens temporibus; sed de reliquo sermonem induxit ad
praedicationis tempora, et ait in propria venit. Augustinus in
Ioannem. Quia scilicet omnia per ipsum facta sunt. Theophylactus.
Vel per propria mundum intelligas, sive Iudaeam, quam pro hereditate
elegerat. Chrysostomus in Ioannem. In propria ergo venit, non
gratia suae necessitatis, sed gratia beneficii suorum. Sed unde venit
qui omnia implet, et ubique adest? Ea quidem quae ad nos
condescensione hoc operatus est: quia enim in mundo existens, non
putabatur adesse, eo quod nondum cognoscebatur, dignatus est induere
carnem. Manifestationem vero hanc et condescensionem adventum vocat.
Misericors autem existens Deus omnia facit, ut nos secundum virtutem
splendeamus; et propter hoc quidem nullum necessitate, suasione vero
et beneficiis volentes ad se attrahit; et propterea venientem eum hi
quidem susceperunt, alii vero non receperunt. Nullum enim vult
invitum neque coactum habere famulatum: invitum enim trahi, par est
cum eo qui totaliter non servit; unde sequitur et sui eum non
receperunt. In Ioannem. Iudaeos nunc suos dicit, ut populum
peculiarem; sed et omnes homines ut ab ipso factos: et sicut superius
pro communi verecundatus natura dicebat, quoniam mundus per ipsum
factus conditorem non cognovit, ita et hic rursus pro Iudaeorum anxius
indevotione gravius ponit accusationem, dicens et sui eum non
receperunt. Augustinus. Si autem omnino nullus recepit, nullus ergo
salvus factus est. Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum
receperit venientem; et ideo addit quotquot autem receperunt eum.
Chrysostomus in Ioannem. Sive sint servi sive liberi, sive Graeci
sive barbari, sive insipientes sive sapientes, sive mulieres sive
viri, sive pueri, sive senes, omnes eodem digni facti sunt honore,
de quo sequitur dedit eis potestatem filios Dei fieri. Augustinus.
Magna benevolentia. Unicus natus est, et noluit manere unus; non
timuit habere coheredes, quia hereditas eius non fit angusta, si eam
multi possederint. Chrysostomus. Non autem dixit, quoniam fecit eos
filios Dei fieri; sed dedit eis potestatem filios Dei fieri;
ostendens quoniam multo opus est studio, ut eam, quae in Baptismo
adoptionis formata est, imaginem incontaminatam semper custodiamus:
simul autem ostendens quoniam potestatem hanc nullus nobis auferre
poterit, nisi nos ipsi auferamus. Si enim qui ab hominibus dominium
aliquarum rerum suscipiunt, tantum habent robur quantum fere hi qui
dederunt; multo magis nos qui a Deo potimur hoc honore. Simul autem
ostendere vult quoniam haec gratia advenit volentibus et studentibus:
etenim in potestate est liberi arbitrii et gratiae operatione filios
Dei fieri. Theophylactus. Vel quia in resurrectione filiationem
perfectissimam consequemur, secundum quod apostolus dicit: adoptionem
filiorum Dei expectantes redemptionem corporis nostri. Dedit ergo
potestatem filios Dei fieri, idest hanc gratiam in futura gratia
consequendi. Chrysostomus. Et quia in his ipsis ineffabilibus
bonis, hoc quidem est Dei, scilicet dare gratiam; illud vero
hominis, idest praebere fidem, subiungit his qui credunt in nomine
eius. Quid igitur non dicis nobis, o Ioannes, quod eorum sit
supplicium qui eum non receperunt? Quia numquid isto supplicio fiet
maius quando praeiacente eis potestate filios Dei fieri, non fiant,
sed volentes seipsos tanto privant honore? Sed etiam inextinguibilis
eos suscipiet ignis, quod postea manifestius revelabit. Augustinus.
Credentes ergo quia filii Dei fiunt et fratres Christi, utique
nascuntur; nam si non nascuntur, filii quomodo esse possunt? Sed
filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate viri, et
complexu coniugii. Illi autem quomodo nascuntur subdit qui non ex
sanguinibus, tamquam maris et feminae. Sanguina vel sanguines non est
Latinum; sed quia Graece positum est pluraliter, maluit ille qui
interpretabatur, sic ponere, et quasi minus Latine loqui secundum
grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditum infirmorum.
Ex sanguinibus enim maris et feminae homines nascuntur. Beda.
Sciendum etiam est, quia in Scripturis sanctis sanguis, cum dicitur
pluraliter, peccatum significare solet; unde: libera me de
sanguinibus. Augustinus in Ioannem. In eo autem quod sequitur neque
ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, carnem pro femina
posuit: quia de costa facta cum esset, Adam dixit: hoc nunc os de
ossibus meis, et caro de carne mea. Ponitur ergo caro pro uxore
quomodo aliquando spiritus pro marito: quia ille imperare debet, ista
servire. Quid enim peius est domo ubi femina habet imperium super
virum? Hi ergo neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt. Beda. Carnalis enim singulorum generatio a
complexu coniugii duxit originem: at vero spiritualis spiritus sancti
gratia ministratur. Chrysostomus. Hoc autem narrat Evangelista, ut
vilitatem et humilitatem prioris partus, qui est per sanguinem et
voluntatem carnis, addiscentes, et altitudinem secundi, qui per
gratiam et nobilitatem est, cognoscentes, magnam quamdam hic
suscipiamus intelligentiam et dignam dono ipsius qui genuit, et multum
post hoc studium demonstremus.
|
|