|
Augustinus in Ioannem. Cum dixisset ex Deo nati sunt, quasi ne
miraremur et horreremus tantam gratiam, et nobis incredibile
videretur, quia homines ex Deo nati sunt; quasi securitatem faciens,
ait et verbum caro factum est. Quid ergo miraris quia homines ex Deo
nascuntur? Attende ipsum Deum ex hominibus natum. Chrysostomus in
Ioannem. Vel aliter. Cum dixisset quoniam ex Deo nati sunt qui
susceperunt eum, huius honoris posuit causam, hoc scilicet verbum
fieri carnem: factus est enim proprius filius Dei hominis filius, ut
filius hominum faciat filios Dei. Cum autem audieris quoniam verbum
caro factum est, ne turberis: neque enim substantiam convertit in
carnem; hoc enim vere impium est intelligere; sed manens quod est,
servi formam assumpsit. Quia enim sunt qui dicunt, quoniam
phantasmata quaedam fuerint omnia quae incarnationis sunt; eorum
blasphemiam destruens, hanc dictionem factum est posuit, non
transmutationem substantiae, sed carnis verae assumptionem
repraesentare volens. Si vero dixerint: quoniam Deus omnipotens
est, quare et in carnem transmutari non potuit? Dicemus quod
transmutari ab illa incommutabili natura omnino procul est. Augustinus
de Trin. Sicut autem verbum nostrum vox quodammodo corporis fit
assumendo eam in qua manifestatur sensibus hominum, sic verbum Dei
caro factum est, assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus
hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox, nec mutatur in vocem, ita
verbum Dei caro quidem factum est; sed absit ut mutaretur in carnem:
assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum vox
fit, et illud caro factum est. Ex gestis Concilii Ephesini. Sermo
etiam quem proferimus, quo in alterutris locutionibus utimur, sermo
est incorporeus, non aspectui subiectus, non tactu tractabilis; sed
cum sermo induerit litteras et elementa, visibilis fit, aspectu
comprehenditur, tactu tractatur, sic et verbum Dei, quod naturaliter
invisibile est, visibile fit; et quod natura incorporeum est,
invenitur esse tractabile. Alcuinus. Cum etiam credamus animam
incorpoream corpori coniungi, ut ex his duobus fiat unus homo,
facilius possumus credere divinam substantiam incorpoream animae in
corpore coniungi in unionem personae; ita ut verbum in carnem non sit
conversum, nec caro in verbum; cum nec corpus in animam, nec anima
convertatur in corpus. Theophylactus. Apollinarius autem
Laodicensis in hoc verbo haeresim statuit: dicebat enim, quod
Christus animam rationalem non habuit sed tantum carnem; habens
divinitatem pro anima, quae corpus dirigit et gubernat. Augustinus
contra Serm. Arian. Si autem moventur in eo quod scriptum est,
quod verbum caro factum est, nec ibi anima nominatur; intelligant
carnem pro homine positam, a parte totum, figuratae locutionis modo,
sicuti est: ad te omnis caro veniet; item quod ex operibus legis non
iustificabitur omnis caro; quod apertius alio loco dicitur: non
iustificabitur homo ex operibus legis. Sic itaque dictum est verbum
caro factum est; ac si diceret: verbum homo factum est.
Theophylactus. Evangelista volens ostendere inenarrabilem Dei
condescensum, carnem commemorat, ut illius admiremur misericordiam,
quoniam propter nostram salutem quod omnino remotum et distans est ab
eius natura, assumpsit, scilicet carnem; anima namque habet aliquam
propinquitatem ad Deum. Si autem verbum incarnatum est, et humanam
animam non assumpsit; sequeretur quod adhuc animae nostrae curatae non
essent: quod enim non assumpsit, non sanctificavit. Et qualis
derisio, cum anima prius peccaverit, ut carnem assumendo
sanctificaverit, id quod est principalius infirmum reliquerit?
Subvertitur ex hoc dicto Nestorius, qui dicebat quod non Deus verbum
ipse idem factus est homo ex sacro conceptus sanguine virginis; sed
virgo peperit hominem qui omnis virtutis dotatus erat specie, et Dei
verbum illi erat coniunctum: et ex hoc duos filios asserebat: unum
natum de virgine, scilicet hominem; alterum de Deo, scilicet Dei
filium, homini illi coniunctum secundum gratiae habitudinem et amorem.
Contra quem Evangelista dixit, quod ipsum verbum factum est homo,
non quod verbum inveniens hominem virtuosum, se sibi coniunxerit.
Cyrillus ad Nestorium. Carnem enim animatam anima rationali uniens
verbum sibi secundum subsistentiam, ineffabiliter et inintelligibiliter
factus est homo, et appellatus est filius hominis, non secundum
voluntatem solam aut beneplacitum, sed neque in assumptione personae
solius. Diversae quidem quoad unionem collatae naturae; unus autem ex
ambabus Christus et filius; non quasi differentia naturarum interempta
propter adunationem. Theophylactus. Addiscimus ergo per hoc quod
dicitur verbum caro factum est, quia ipsum verbum est homo, et filius
Dei existens factus est filius mulieris; quae principaliter Dei
genitrix nuncupatur, tamquam Deum in carne genuerit. Hilarius de
Trin. Quidam autem volentes unigenitum Deum, qui in principio apud
Deum erat Deus verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem
vocis emissae, ut quod loquentibus verbum suum, hoc sit patri Deo
filius, argute subrepere volunt, ne subsistens verbum Deus, et
manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum
humanae potius originis causa quam spiritualis conceptionis sacramentum
animaverit, non Deus verbum hominem se ex partu virginis efficiens
extiterit; sed, ut in prophetis spiritus prophetiae, ita in Iesu
verbum Dei fuerit. Et arguere nos solent, quod Christum dicamus
esse natum non nostri corporis atque animae hominem, cum nos verbum
carnem factum, nostrae similitudinis natum hominem praedicemus, ut
vere Dei filius vere filius hominis natus sit; et ut per se sibi
assumpsit ex virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae
utique ab homine numquam gignentium originibus praebetur: et cum ipse
ille filius hominis sit, quam ridicule praeter Dei filium, qui verbum
caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam verbo Dei
animatum praedicabimus, cum dominus Iesus Christus et Dei filius et
hominis filius sit? Chrysostomus. Ne autem ab eo quod dictum est
verbum caro factum est, inconvenienter suspiceris versionem illius
incorruptibilis naturae, subdit et habitavit in nobis. Quod enim
habitat, non idem est cum habitaculo, sed aliud: aliud autem dico
secundum naturam: unione vero et copulatione unum est Deus verbum
caro, neque confusione facta, neque destructione substantiarum.
Alcuinus. Vel habitavit in nobis, idest inter homines conversatus
est.
|
|