|
Chrysostomus in Ioannem. Cum dixisset, quod filii Dei facti
sumus, et non aliter quam per hoc quod verbum caro factum est; rursus
ipsius dicit et aliud lucrum et vidimus gloriam eius: quam utique non
vidissemus, nisi per consortium humanitatis visus esset nobis. Si
enim Moysi non sustinuerunt faciem glorificatam videre, sed velamine
opus fuit; qualiter divinitatem nudam existentem, inaccessibilem etiam
ipsis superioribus virtutibus, nos lutei et terrestres sufferre
possemus? Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis, ista nativitate collyrium fecit, unde
tergerentur oculi nostri, ut possimus videre maiestatem eius per eius
humanitatem; et ideo dicitur et vidimus gloriam eius. Gloriam eius
nemo posset videre, nisi humilitate carnis sanaretur. Irruerat enim
homini quasi pulvis in oculum de terra: oculus iste sauciatus erat, et
terra illuc mittitur ut sanetur: caro te obcaecaverat, caro te sanat.
Carnalis enim anima facta erat, consentiendo carnalibus affectibus;
inde fuerat oculus cordis caecatus: medicus fecit tibi collyrium,
quoniam sic venit ut de carne vitia carnis extingueret. Verbum enim
caro factum est, ut possis dicere vidimus gloriam eius.
Chrysostomus. Subdit autem, quasi unigeniti a patre: quia multi
prophetarum glorificati sunt, puta Moyses, Eliseus et alii multi
quicumque miracula ostenderunt; sed et Angeli hominibus apparentes,
et eam quae est propriae naturae coruscantem lucem manifestantes, sed
et Cherubim et Seraphim cum multa gloria visa sunt a propheta. Ab
omnibus his nos abducens Evangelista, et supra omnem naturam et
conservorum nostrorum claritatem erigens mentem, ad ipsum nos perducit
verticem; quasi dicat: non ut prophetae aut alterius hominis, vel
Angeli, aut Archangeli, aut alicuius superiorum virtutum, est
gloria quam vidimus; sed quasi ipsius regis, ipsius naturalis filii
unigeniti. Gregorius Moralium. In sacro enim eloquio sicut et quasi
aliquando non pro similitudine ponitur, sed pro veritate; unde et
istud, quasi unigeniti a patre. Chrysostomus. Ac si diceret:
vidimus gloriam qualem decebat, et conveniens est habere unigenitum et
naturalem filium. Consuetudo enim multorum, regem valde ornatum
videntium, est ut cum aliis enarrantes non possunt universalem
repraesentare claritatem, hoc inducunt: quid oportet multa dicere?
Quasi rex ibat. Sic et Ioannes dicit vidimus gloriam eius, gloriam
quasi unigeniti a patre. Angeli enim apparentes ut servi, et dominum
habentes, omnia agebant; ipse vero ut dominus cum humili forma
apparens. Sed et creaturae dominum cognoverunt, stella magos vocans,
Angeli pastores, puer exultans in utero: sed et pater testatus est de
caelis, et Paraclytus super ipsum advenit; sed et ipsa rerum natura
omni tuba clarius clamavit, quoniam rex caelorum advenerat: etenim
Daemones fugiebant, infirmitatis species solvebantur, mortuos
dimittebant sepulchra, et animas a malitia ad virtutis verticem
agebat. Quid utique quis dicat praeceptorum philosophiam, caelestium
legum virtutem, angelicae urbanitatis bonam ordinationem? Origenes.
Eius autem quod sequitur, plenum gratiae et veritatis, duplex
intellectus est. Potest enim de humanitate ac divinitate incarnati
verbi accipi; ita ut plenitudo gratiae referatur ad humanitatem,
secundum quam Christus caput est Ecclesiae et primogenitus creaturae
universae: quoniam maximum et principale gratiae exemplum, qua nullis
praecedentibus meritis homo efficitur Deus, in ipso primordialiter
manifestatum est. Potest etiam plenitudo gratiae Christi de spiritu
sancto intelligi, cuius septiformis operatio humanitatem Christi
implevit. Plenitudo vero veritatis ad divinitatem refertur. Origenes
in Ioannem. Si vero plenitudinem gratiae et veritatis de novo
testamento mavis intelligere, non incongrue pronuntiabis plenitudinem
gratiae novi testamenti esse per Christum donatam, et legalium
symbolorum veritatem in ipso esse impletam. Theophylactus. Vel
plenum gratia, prout eius verbum gratiosum erat, dicente David:
diffusa est gratia in labiis tuis; et veritate, secundum quod Moyses
et prophetae loquebantur aut operabantur in figura, Christus autem cum
veritate.
|
|