|
Alcuinus. Dixerat superius fuisse missum hominem ad perhibendum
testimonium; hic determinat testimonium suum, quod manifeste
praecursor pronuntiavit; unde dicitur Ioannes perhibet testimonium de
ipso. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter hoc inducit; ac si
dicat: non aestimetis quod nos qui fuimus cum eo multo tempore et
mensae ipsius communicavimus, propter gratiam hoc testemur; quia
Ioannes, qui antea eum non viderat, nec ei commoratus fuerat, ei
testimonium perhibebat. Multoties autem Evangelista revolvit eius
testimonium, quia multam admirationem huius viri habebant Iudaei. Et
alii quidem Evangelistae antiquorum meminerunt prophetarum, dicentes:
hoc factum est ut impleatur quod dictum est per prophetam; hic autem
altiorem et recentiorem testem inducit, non intendens a servo
dominatorem facere fide dignum, sed auditorum imbecillitati
condescendens. Quemadmodum enim nisi servi formam assumpsisset, non
ita facile susceptibilis factus esset; ita nisi servi voce auditum
conservorum praeexcitasset, nequaquam multi Iudaeorum verbum Christi
suscepissent. Sequitur et clamat; idest, cum propalatione, cum
libertate, sine subtractione omnia praedicat. Non autem a principio
dixit, quoniam hic est filius Dei unigenitus naturalis; sed clamat
dicens hic erat quem dixi: qui post me venit, ante me factus est,
quia prior me erat. Quemadmodum enim matres avium, non confestim
pullos suos volationem docent; sed primo quidem extra nidum educunt,
postea vero aliam multo velociorem volationem apponunt; sic et Ioannes
non confestim Iudaeos ad alta duxit, sed interim paululum a terra eos
evolare docuit, dicens, quod Christus melior eo erat; quod non parum
interim erat. Et vide qualiter sapienter inducit testimonium: non
enim solum apparentem Christum monstrat; sed et antequam apparuisset
eum praedicat; quod significatur in hoc quod dicit hic erat de quo
dixi. Hoc autem fecit ut facile susceptibilis esset Christus,
hominum mente iam praedetenta ab aliis quae de eo dicta erant, et nihil
ad hoc humilitas habitus noceret. Ita enim humili et communi omnibus
forma Christus utebatur, ut si simul et verba haec audissent de eo,
et eum considerassent, Ioannis testimonium derisissent.
Theophylactus. Dicit autem qui post me venit, videlicet secundum
tempora nativitatis: sex enim mensibus prior Christo Ioannes erat
secundum humanitatem. Chrysostomus. Vel hoc non dicit de ea
generatione quae est ex Maria: iam enim natus erat Christus quando
haec a Ioanne dicebantur; sed de adventu eius ad praedicationem.
Dicit autem ante me factus est; idest, clarior est et honorabilior;
ac si dicat: non quia prior veni ad praedicandum, ex hoc maiorem me
esse illo existimetis. Theophylactus. Ariani vero hanc litteram sic
exponunt, volentes ostendere quod Dei filius non est a patre genitus,
sed factus, sicut una alia creatura. Augustinus in Ioannem. Non
ergo intelligitur: factus est antequam ego essem factus; sed
antepositus est mihi. Chrysostomus. Si autem quod dicitur ante me
factus est, de productione ad esse intelligeretur, superfluum esset
quod additur quia prior me erat. Quis enim est ita insipiens ut
ignoret quoniam ex quo ante eum factus est, prior eo erat? Aliter
autem e contrario oporteret dicere, scilicet: prior me erat, quia
ante me factus est. Ergo quod dicit ante me factus est, de honore
intelligitur: hoc enim quod futurum erat, factum dicit, quia
consuetudo erat antiquorum prophetarum de futuris quasi de iam
praeteritis loqui.
|
|