|
Origenes. Sermo iste in persona Baptistae de Christo testantis
prolatus est; quod plurimos fallit, ex hic usque illuc ille
enarravit, credentes in persona Ioannis apostoli recitari,
inconsequens autem est putare, subito et quasi intempestive interrumpi
Baptistae sermonem ex verbo discipuli; et cuique scienti percipere
dictorum collationem, in propatulo constat series dicti; dixerat enim
ob hoc ante me factus est, qui prior me erat. Ex hoc autem coniecto
priorem me fore, quod ex eius plenitudine ego quidem, et ante me
prophetae accepimus gratiam secundam pro prima. Pertigerunt enim et
illi post figuras per spiritum ad veritatis speculationem. Hinc etiam
perpendimus ex plenitudine eius accipientes, legem quidem per Moysen
fore datam, gratiam autem et veritatem per Iesum Christum, nedum
fore datam, sed factam; patre quidem legem dante per Moysen, gratiam
et veritatem faciente per Iesum. Sed si Iesus est qui dicit: ego
sum veritas, quomodo veritas fit per Iesum? Sed intelligendum est,
quod ipsa veritas substantialis (ex qua prima veritate et eius imagine
sculptae sunt multae veritates in his qui veritatem tractant) nequaquam
per Iesum Christum facta est, nec prorsus per aliquem; sed veritas,
puta quae consistit in Paulo et apostolis, per Iesum Christum facta
est. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Coniungit hic
testimonio Ioannis Baptistae suum testimonium Ioannes Evangelista,
dicens et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Non praecursoris
est verbum, sed discipuli; quasi dicat: etiam nos omnes duodecim, et
omnis plenitudo fidelium, et qui nunc sunt, et futurorum, de
plenitudine eius accepimus. Augustinus in Ioannem. Quid autem
accepistis? Et gratiam pro gratia: ut nescio quid nos voluerit
intelligere de plenitudine eius accepisse, et insuper gratiam pro
gratia: accepimus enim de plenitudine eius primo gratiam, et rursus
accepimus gratiam pro gratia. Quam gratiam primo accepimus? Fidem.
Vocatur enim gratia, quia gratis datur. Hanc ergo accepit gratiam
primam peccator, ut eius peccata dimitterentur; et iterum gratiam pro
gratia; idest, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus
aliam, idest vitam aeternam: vita enim aeterna quasi merces est
fidei: sed quia ipsa fides gratia est, vita aeterna gratia est pro
gratia. Non erat ista gratia in veteri testamento: quia lex
minabatur, non opitulabatur; iubebat, non sanabat: languorem
ostendebat, non auferebat, sed praeparabat medico venturo cum gratia
et veritate; unde sequitur quia lex per Moysen data est; gratia et
veritas per Iesum Christum facta est. Mortem enim temporalem et
aeternam occidit mors domini tui: ipsa est gratia quae promissa et non
habita erat in lege. Chrysostomus in Ioannem. Vel accepimus gratiam
pro gratia; idest, pro veteri novam. Sicut enim est iustitia et
iustitia, adoptio et adoptio, circumcisio et circumcisio, ita gratia
et gratia; sed illa quidem ut typus, haec vero ut veritas. Hoc autem
induxit, ostendens quoniam et Iudaei gratia salvabantur, sed et nos
omnes gratia salvi sumus: misericordiae autem et gratiae fuit legem
suscipere. Propterea cum dixisset gratiam pro gratia, ostendens
magnitudinem eorum quae data sunt, subdit quia lex per Moysen data
est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Et supra
quidem Ioannes ad seipsum comparans Christum, ait ante me factus
est: hic autem Evangelista ad eum qui illo tempore magis in
admiratione apud Iudaeos erat quam Ioannes, Christi comparationem
facit, scilicet ad Moysen. Et considera prudentiam. Non
personarum, sed rerum comparationem facit, gratiam et veritatem legi
opponens; et huic addit data est, quod ministrantis erat; huic autem
facta est, quod est regis cum potestate omnia operantis: cum gratia
quidem, quia cum potestate omnia dimittebat peccata. Et gratiam
quidem eius Baptismatis donum, et adoptio quae per spiritum nobis
datur, et alia multa ostendunt: veritatem autem plenius sciemus si
figuras veteris legis didicerimus: ea enim quae in novo testamento
perficienda erant, in veteri testamento figurae praescripserunt, quas
Christus veniens adimplevit. Unde figura data est per Moysen,
veritas per Christum facta est. Augustinus de Trin. Vel gratiam
referamus ad scientiam, veritatem ad sapientiam: in rebus enim per
tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae
coniunctus est Deo: in rebus vero aeternis summa veritas recte
tribuitur Dei verbo.
|
|