|
Origenes in Ioannem. Incongrue Heracleon asserit hoc promulgatum
fuisse non a Baptista, sed a discipulo: nam si illud de plenitudine
eius nos omnes accepimus, a Baptista prolatum est, quomodo non est
sequens, ipsum de gratia Christi suscipientem, et secundam pro prima
gratia, confitentemque, legem per Moysen fore traditam, gratiam vero
et veritatem per Iesum Christum prodiisse; intellexisse qualiter
Deum nemo vidit unquam, quodque unigenitus, cum in patris gremio
requiescat, interpretationem ipsi Ioanni, nec non omnibus his qui de
perfectione gustaverint, concesserit? Non enim nunc primitus
annuntiavit: nam priusquam Abraham fieret, docet nos Abraham
exultasse, ut videret eius gloriam. Chrysostomus in Ioannem. Vel
aliter. Evangelista ostendens multam eminentiam donorum Christi ad ea
quae per Moysen dispensata sunt, vult de reliquo causam rationalem
differentiae dicere: nam ille quidem famulus existens, minorum rerum
factus est minister; hic vero dominator et regis filius existens,
multo maiora nobis attulit coexistens semper patri, et videns eum:
propter hoc ita intulit, dicens Deum nemo vidit unquam. Augustinus
ad Paulinam. Quid ergo est quod Iacob dicit: vidi dominum facie ad
faciem; et quod de Moyse scriptum: quia loquebatur cum Deo facie ad
faciem; et illud quod propheta Isaias loquens de seipso ait: vidi
dominum Sabaoth sedentem in throno? Gregorius Moralium. Sed
patenter datur intelligi quod quamdiu hic mortaliter vivitur, videri
per quasdam imagines potest Deus; sed per ipsam naturae suae speciem
non potest; ut anima gratia spiritus afflata, per figuras quasdam
Deum videat; sed ad ipsam vim eius essentiae non pertingat. Hinc est
enim quod Iacob, qui Deum se vidisse testatur, nonnisi Angelum
vidit: hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquitur,
dicit: ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Ex qua eius
petitione colligitur, quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae
suae claritatem cernere, quem iam coeperat per quasdam imagines
videre. Chrysostomus. Si autem antiqui patres ipsam viderunt
naturam, nequaquam differenter considerassent: simplex enim quaedam
est et infigurabilis; non sedet, neque stat, neque ambulat; haec
enim corporum sunt: unde et per prophetam dicit: ego visionem
multiplicavi eis, et in manibus prophetarum assimilatus sum; hoc est,
condescendi eis, non quod eram apparui: quia enim filius Dei per
veram carnem appariturus erat nobis, primo excitavit eos videre Deum,
sicut possibile erat eis videre. Augustinus ad Paulinam. Sed cum
scriptum sit: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, et
iterum: cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est, quid est quod hic dicitur Deum nemo vidit unquam? An
fortasse respondetur, quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non
de viso? Ipsi enim Deum videbunt, dictum est, non viderunt; et non
vidimus, sed: videbimus eum sicuti est: Deum enim nemo vidit
unquam: vel in hac vita sicuti ipse est, vel etiam in Angelorum
vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur.
Gregorius Moralium. Si vero a quibusdam potest in hac corruptibili
carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam
contemplationis acumine aeterna claritas Dei videri; hoc ab hac
sententia non abhorret, quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est,
videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur.
Augustinus super Genesim. Nisi enim ab hac vita quisque quodammodo
moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus et alienatus
a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait utrum in
corpore, an extra corpus sit, non in illam rapitur et subvertitur
visionem. Gregorius. Sciendum vero est, quod fuere nonnulli qui
Deum dicerent in illa regione beatitudinis in claritate sua conspici,
sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis
subtilitas fefellit: neque enim illi simplici et incommutabili
essentiae aliud est claritas, aliud natura. Augustinus ad Paulinam.
Si autem dicitur, in hoc quod scriptum est Deum nemo vidit unquam,
homines tantummodo intelligendos: nam hoc apostolus planius explicans:
quem nemo, inquit, hominum vidit, sed nec videre potest, ut ita
dictum sit Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur: nullus hominum,
quaestio illa solvi videbitur, ut non sit huic sententiae contrarium
quod dominus ait: Angeli eorum semper vident faciem patris mei; ut
scilicet Angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam,
scilicet hominum. Gregorius. Sunt tamen nonnulli qui nequaquam Deum
videre nec Angelos suspicantur. Chrysostomus in Ioannem.
Dicentes, quod ipsum quod Deus est, non solum prophetae, sed nec
Angeli viderunt, neque Archangeli. Sed si interrogaveris eos,
audies de substantia nihil respondentes. Gloria vero in excelsis Deo
non solum cantantes, sed et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Et si a Cherubim et Seraphim concupiveris aliquid discere, mysticam
sanctimonii melodiam audies, et quoniam plenum est caelum et terra
gloria eius. Augustinus ad Paulinam. Quod quidem intantum verum
est, quia Dei plenitudinem nullus non solum oculis corporis, sed vel
ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud totum
videndo comprehendere: quandoquidem id videtur quod praesens utcumque
sentitur; totum autem comprehenditur videndo quod ita videtur ut nihil
eius lateat videntem, aut cuius fines circumspici possunt.
Chrysostomus. Sic igitur solus patrem videt filius et spiritus
sanctus. Quod enim creabilis est naturae, qualiter poterit videre
quod increabile est? Ita igitur nullus novit Deum, ut filius; unde
sequitur unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
Ne propter nominis communionem unum quemdam eorum qui gratia facti sunt
filiorum esse existimes eum, primo quidem adiectus est articulus. Si
vero hoc non sufficit tibi, audi aliud nomen unigenitus. Hilarius de
Trin. Naturae quidem fides non satis explicata videbatur ex nomine
filii, nisi proprietatis virtus per exceptionis significantiam
adderetur; praeter filium enim et unigenitum nihil cognominans,
suspicionem penitus adoptionis exclusit, cum veritatem nominis
unigeniti natura praestaret. Chrysostomus. Sed et aliud posuit,
dicens qui est in sinu patris. Etenim in sinu conversari multo plus
est quam simpliciter videre: nam qui simpliciter videt, non omnino
eius quod videt cognitionem habet: qui vero in sinu conversatur, nihil
ignorabit. Cum igitur audieris quod nullus cognoscit patrem nisi
filius, nequaquam dicas, quoniam etsi plus omnibus novit patrem, sed
non quantus est novit eum: propterea Evangelista in sinu patris eum
morari dicit, ut non aestimemus per id aliud significatum quam
familiaritatem unigeniti, et coaeternitatem ad patrem. Augustinus in
Ioannem. In sinu enim patris, idest in secreto patris: non enim
Deus habet sinum, quemadmodum nos habemus in vestibus; aut cogitandus
est sic sedere quomodo nos; aut forte cinctus est, ut sinum haberet:
sed quia sinus noster intus est, secretum patris sinus patris vocatur.
Qui ergo in secreto patris novit patrem, ipse enarravit quod vidit.
Chrysostomus in Ioannem. Sed quid enarravit? Quoniam unus est
Deus. Sed et hoc reliqui prophetae et Moyses clamant: quid ergo
plus didicimus a filio in sinibus paternalibus existente? Primum
quidem ipsa haec quae alii narraverunt, sunt enarrata ex operatione
unigeniti; deinde quoniam multo maiorem suscepimus doctrinam per
unigenitum, et cognovimus quoniam spiritus est Deus, et quod eos qui
adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet, et quoniam Deus
pater est unigeniti. Beda. Praeterea sciendum, quia si ad
praeteritum referatur quod ait enarravit, homo factus enarravit quid de
Trinitatis unitate sentiendum, qualiter ad eius contemplationem
properandum, quibus actibus sit perveniendum. Si vero referatur ad
futurum, tunc enarrabit cum electos suos ad visionem claritatis suae
inducet. Augustinus. Fuerunt autem homines qui dicerent, vanitate
cordis sui decepti: pater invisibilis est, filius autem visibilis
est. Si ergo propter carnem filius visibilis dicitur, et nos
concedimus, et est Catholica fides; si autem, ut ipsi dicunt,
antequam incarnaretur, multum delirant, si Christus sapientia Dei et
virtus Dei est: sapientia enim Dei videri oculis non potest. Si
verbum hominis oculis non videtur, verbum Dei sic videri potest?
Chrysostomus. Non igitur soli ipsi proprium est Deum nemo vidit
unquam, sed et filio: quia, ut Paulus dicit, est imago Dei
invisibilis; qui vero invisibilis imago est, et ipse invisibilis est.
|
|