|
Origenes. Secundum legitur hoc testimonium a Ioanne Baptista de
Christo prolatum, incipiente primo illic: hic est de quo dixi, et
desinente ibi: ipse enarravit. Theophylactus. Vel aliter.
Postquam superius dixit Evangelista, quod Ioannes testabatur de
Christo: ante me factus est, nunc subiungit quando praemissum
testimonium reddiderit Christo Ioannes; unde dicit et hoc est
testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis
sacerdotes et Levitas ad Ioannem. Origenes. Iudaei quidem ab
Hierosolymis, ut cognati existentes Baptistae de stirpe sacerdotali
existentis, sacerdotes et Levitas destinant, sciscitaturos quis esset
Ioannes; eos scilicet qui reputati sunt secundum electionem ab aliis
differre; et ab electo Hierosolymorum loco. Ioannem itaque quaerunt
cum tanta veneratione; erga Christum autem nihil huiusmodi factum
legitur a Iudaeis. Sed quod erga Ioannem Iudaei, hoc Ioannes erga
Christum prosequitur, per proprios discipulos interrogans: tu es qui
venturus es, an alium expectamus? Chrysostomus in Ioannem. Sic
autem fide dignum aestimaverunt esse Ioannem, ut ei de seipso dicenti
crederent; unde dicitur ut interrogarent eum: tu quis es? Augustinus
in Ioannem. Non autem mitterent nisi moverentur excellentia
auctoritatis eius, quia ausus est baptizare. Origenes. Ioannes
autem, ut videtur, discernebat ex quaestione, sacerdotum et
Levitarum dubitationem, ne forte Christus esset baptizans; apertius
tamen illud profiteri cavebant, ne temerarii putarentur. Quapropter
merito, ut eorum opinio fallax de eo primitus aboleretur, ac subinde
veritas propalaretur, quod non sit Christus ante omnia manifestat;
unde sequitur et confessus est, et non negavit: et confessus est:
quia non sum ego Christus. Hic etiam adiciamus, quia tempus adventus
Christi populum recreabat quodammodo iam praesens existens,
legisperitis ex sacris Scripturis illius tempus speratum
colligentibus: propter quod Theodas non modicam multitudinem quasi
Christus congregavit, et post illum Iudas Galilaeus in diebus
professionis. Cum ergo ferventius Christi expectaretur adventus,
Iudaei transmittunt ad Ioannem, per hoc quod est tu quis es?
Conicere volentes si ipse se Christum fateretur. Non autem ex eo
quod dicit non sum ego Christus, negavit: ex hoc enim ipso confessus
est veritatem. Gregorius in Evang. Negavit plane quod non erat,
sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, eius membrum fieret
cuius sibi nomen fallaciter non usurparet. Chrysostomus in Ioannem.
Vel aliter. Passi erant Iudaei quamdam humanam passionem ad
Ioannem. Indignum enim aestimabant, subici eum Christo propter
multa quae Ioannis claritatem demonstrabant: quorum primum erat genus
illustre, principis enim sacerdotum filius erat; deinde dura
educatio, humanorum despectio. In Christo autem contrarium
videbatur: genus humile, quod ei exprobrabant dicentes: nonne hic est
fabri filius? Dieta communis, et vestimenta nihil plus multis
habentia. Quia igitur Ioannes continue ad Christum mittebat,
volentes magis Ioannem habere magistrum, mittunt ad eum, opinantes
per blanditias eum allicere ad confitendum se Christum esse. Non ergo
quosdam contemptibiles mittunt, ut ad Christum, ministros et
Herodianos, sed sacerdotes et Levitas; et non quoscumque, sed eos
qui erant ex Hierosolymis, hoc est honorabiliores; et ad hoc mittunt
ut interrogarent tu quis es? Non quasi ignorantes, sed volentes eum
inducere ad hoc quod dixi: unde Ioannes ad mentem et non ad
interrogationem eis respondit et confessus est, et non negavit; et
confessus est: quia non sum ego Christus. Et vide sapientiam
Evangelistae. Tertio quasi idem dicit, et virtutem Baptistae
indicans, et malitiam et amentiam Iudaeorum. Devoti enim famuli
est, non solum non rapere gloriam domini, sed oblatam a multis
respuere. Turbae quidem ex ignorantia ad hanc venerunt suspicionem ut
Ioannem Christum aestimaret; hi vero a maligna mente, ex qua
interrogabant eum, aestimantes per blanditias attrahere ad hoc quod
volebant: nisi enim excogitassent hoc, respondenti non sum ego
Christus, dixissent: non hoc suspicati sumus, non hoc venimus
interrogaturi. Sed capti et manifesti effecti ad aliud veniunt; unde
sequitur et interrogaverunt eum: quid ergo? Elias es tu?
Augustinus. Noverant enim quod praecessurus erat Elias Christum:
non enim alicui ignotum erat nomen Christi apud Hebraeos; sed non
putabant illum esse Christum; nec tamen omnino putaverunt Christum
non esse venturum; et cum sperarent futurum, offenderunt in
praesentem. Sequitur et dixit: non sum. Gregorius in Evang. Ex
his verbis nobis quaestio valde implexa generatur. Alio quippe in loco
inquisitus a discipulis dominus de Eliae adventu, respondit: si
vultis scire, Ioannes ipse est Elias. Requisitus autem Ioannes
dicit non sum Elias. Quomodo ergo propheta veritatis est si eiusdem
veritatis sermonibus concors non est? Origenes. Dicet aliquis quod
se ignorabat Ioannes esse Eliam; et hoc nimirum utentur documento qui
assistunt iteratae incorporationis rationi, tamquam anima denuo
induente corpora. Quaerunt enim Iudaei per Levitas ac sacerdotes,
an esset Elias, cum iteratae corporis assumptionis documentum verax
arbitrantur, quasi paternum existens, nec alienum ab arcanorum suorum
doctrina. Ob hoc itaque dicit Ioannes: Elias non sum; nam nescit
primaevam vitam propriam. Qualiter autem videtur rationabile, si
tamquam propheta spiritu illuminatus est, et de Deo et unigenito tanta
narravit, ignorasse de seipso an unquam eius anima fuerit in Elia?
Gregorius in Evang. Sed si subtiliter veritas ipsa requiratur, hoc
quidem quod inter se contrarium sonat, quomodo contrarium non sit
invenitur. Ad Zachariam namque de Ioanne Angelus dixit: ipse
praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, quia scilicet sicut
Elias secundum domini adventum praeveniet, ita Ioannes praevenit
primum; sicut ille praecursor venturus est iudicis, ita iste
praecursor factus est redemptoris. Ioannes igitur in spiritu Elias
erat, in persona Elias non erat. Quod autem dominus fatetur de
spiritu, hoc Ioannes denegat de persona: quia et iustum sic erat ut
discipulis dominus spiritalem de Ioanne sententiam diceret, et
Ioannes turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore
responderet. Origenes. Respondit ergo Levitis et sacerdotibus: non
sum, coniectans propositum quaestionis eorum: non enim sapiebat
praemissa examinatio, si idem spiritus esset in utroque; sed si
Ioannes esset ipse Elias qui assumptus est, nunc apparens, secundum
quod a Iudaeis expectabatur, absque nativitate. Primus autem
arbitrans resumptionem corporum, dicet, quod inconsequens est filium
Zachariae tanti sacerdotis in senio natum, super omnem humanam
expectationem, ignorari a sacerdotibus et Levitis ipsum natum fuisse;
maxime Luca testante quod factus est timor in omnibus habitantibus
circa eos. Sed forsan quoniam prope finem Eliam expectabant ante
Christum, quasi tropice sciscitari videntur: an es tu qui praenuntias
Christum venturum? Et caute respondit: non sum. Sed nihil
mirabile. Sicut in salvatore, pluribus scientibus ex Maria
nativitatem eius, quidam fallebantur putantes eum Ioannem Baptistam
vel Eliam, aut aliquem prophetarum; sic et in Ioanne quosdam ortus
eius ex Zacharia non latebat; et quidam dubitabant, si forsan qui
expectabatur Elias apparuit in Ioanne. Quoniam vero cum plures in
Israel editi fuerint prophetae, unus de quo Moyses prophetaverat,
praesertim expectabatur, iuxta illud: prophetam vobis suscitabit Deus
ex fratribus vestris: sicut mihi, illi parebitis; tertio
sciscitantur, non si foret propheta simpliciter, sed cum articulo, ut
in Graeco ponitur; unde sequitur propheta es tu? Per singulos enim
prophetas noverat populus Israel neminem eorum fore hunc quem Moyses
prophetaverat, qui sicut Moyses medius staret inter Deum et homines,
et accepto testamento a Deo traderet discipulis. Hoc autem illis
nomen non Christo attribuentibus, sed arbitrantibus alium a Christo
ipsum fore, Ioannes scivit quoniam et Christus ille propheta esset;
unde subditur et respondit: non. Augustinus in Ioannem. Vel quia
Ioannes maior erat quam propheta: quia prophetae longe
praenuntiaverunt, Ioannes praesentem demonstrabat. Sequitur dixerunt
ergo ei: quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid
dicis de teipso? Chrysostomus in Ioannem. Vides hic vehementius
insistentes et interrogantes; hunc autem cum mansuetudine eas quae non
erant verae suspiciones destruentem, et eam quae est vera ponentem:
unde sequitur ait: ego vox clamantis in deserto. Augustinus. Isaias
illud dixit; in Ioanne prophetia ista completa est. Gregorius in
Evang. Scitis autem quod unigenitus filius verbum patris vocatur.
Ex ipsa autem nostra locutione cognoscimus, quia prius vox sonat, ut
verbum possit audiri. Ioannes ergo vocem se asserit esse, quia verbum
praecedit, et per eius ministerium, patris verbum ab hominibus
auditur. Origenes. Ineleganter autem Heracleon de Ioanne et
prophetis considerans, ait, quoniam verbum quidem salvator est, vox
autem per Ioannem intelligitur; solus enim sonus est omnis gradus
propheticus. Cui dicendum, quod si non significativam vocem dederit
tuba, nemo se accinget ad praelium. Si ergo nil aliud quam sonus est
vox prophetica, quomodo transmittit nos ad illam salvator? Scrutamini
Scripturas. Dicit autem Ioannes se esse vocem non clamantem in
deserto, sed clamantis in deserto, eius scilicet qui stabat et
clamabat: si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Clamat enim ut
distantes auditu percipiant, et gravem habentes auditum sentiant
immensitatem eorum quae dicuntur. Theophylactus. Vel quia veritatem
manifeste annuntiat: omnes enim qui in lege erant, obscure
loquebantur. Gregorius. Vel in deserto Ioannes clamat, quia quasi
derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptoris annuntiat.
Origenes. Opus autem vocis in deserto clamantis est ut anima a Deo
destituta, ad rectam faciendam viam domini revocetur, nequaquam
pravitatem serpentini gressus prosequendo: secundum contemplationem
quidem sublimatam in veritate absque permixtione mendacii, et secundum
actionem post congruam speculationem licitum opus referentem; unde
sequitur dirigite viam domini, sicut dixit Isaias propheta.
Gregorius. Via domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo
humiliter auditur; via domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita
praeparatur.
|
|