|
Chrysostomus in Ioannem. Quia maxime Dei hoc est proprium,
aeternum et sine principio esse; hoc primum posuit: deinde ne quis
audiens in principio erat verbum, ingenitum verbum dicat, confestim
hoc removit dicens et verbum erat apud Deum. Hilarius de Trin.
Sine principio enim est apud Deum, et qui abest a tempore, non abest
ab auctore. Basilius. Rursus hoc dicit propter blasphemantes quod
non erat. Ubi ergo erat verbum? Non in loco incircumscriptibilia
continentur. Sed ubi erat? Apud Deum: neque pater loco, neque
filius circumscriptione aliqua continentur. Origenes in Ioannem.
Utile est etiam inducere, quod verbum dicitur ad aliquos fieri, puta
ad Osee, vel Isaiam, aut Ieremiam: ad Deum autem non fit, quasi
prius non ens apud ipsum: ex eo igitur quod iugiter est in eo, dicitur
et verbum erat apud Deum: quia nec a principio a patre separatus est.
Chrysostomus in Ioannem. Non etiam dixit: in Deo erat, sed apud
Deum erat, eam quae secundum hypostasim eius est aeternitatem nobis
ostendens. Theophylactus. Videtur autem mihi quod Sabellius ex hoc
dicto subversus est. Ipse enim dicebat, quod pater et filius et
spiritus sanctus una est persona, quae aliquando ut pater apparuit,
aliquando ut filius, aliquando ut spiritus sanctus. Manifeste vero
confunditur ex hoc verbo: et verbum erat apud Deum. Hic enim
Evangelista alium declarat esse filium, alium Deum, scilicet
patrem.
|
|