|
Origenes. Facta responsione versus sacerdotes et Levitas, denuo
missum est a Pharisaeis; unde dicitur et qui missi fuerant erant ex
Pharisaeis. Quantum enim ex ipso sermone coniecturari contingit,
dico tertium hoc esse testimonium. Vide tamen quomodo iuxta
sacerdotalem et leviticam personam est cum mansuetudine prolatum illud
tu quis es? Nihil enim arrogans vel protervorum in eorum quaestione
continetur, sed cuncta decentia veros Dei ministros. Sed Pharisaei
secundum suum nomen divisi et importuni ex discordia contumeliosas voces
praetendunt Baptistae; unde sequitur et dixerunt ei: quid ergo
baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Non
quasi scire volentes, sed prohibere eum a Baptismo. Deinde vero
nescio quo pacto proni ad Baptismum iverunt ad Ioannem. Huius autem
solutio est, quia Pharisaei non credentes accedunt ad Baptisma, sed
ex hypocrisi, cum timerent populum. Chrysostomus in Ioannem. Vel
ipsi idem sacerdotes et Levitae ex Pharisaeis erant. Et quia
blanditiis eum non valuerunt supplantare, accusationem ei immittere
tentant, cogentes eum dicere quod non erat; unde sequitur et
interrogaverunt eum, et dixerunt: quid ergo baptizas, si tu non es
Christus, neque Elias, neque propheta? Quasi audaciae videbatur
esse baptizare, si Christus non erat, nec praecursor illius, nec
praeco, idest propheta. Gregorius in Evang. Sed sanctus quisque
etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non
mutatur. Unde Ioannes quoque ad verba invidiae praedicamenta
respondit vitae; unde sequitur respondit eis dicens: ego baptizo in
aqua. Origenes. Ad illud enim quid ergo baptizas? Quid aliud
afferri decebat, nisi proprium Baptismum carnale praetendere?
Gregorius. Ioannes enim non spiritu, sed aqua baptizat: quia
peccata solvere non valebat: baptizatorum corpora per aquam lavat, sed
tamen animas per veniam non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per
Baptismum non relaxat? Nisi ut praecursionis suae ordinem servans,
scilicet qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque
dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est
praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret imitatione
sacramenti; qui inter haec mysterium redemptionis nostrae annuntians,
hanc in medio hominum et stetisse asserit et nesciri; sequitur enim
medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: quia per carnem dominus
apparens, et visibilis extitit corpore, et invisibilis maiestate.
Chrysostomus. Hoc autem dixit, quoniam decens erat Christum
commixtum esse populo, ut unum multorum, se ubique humilem esse
docentem. Cum autem dixit quem vos nescitis, scientiam hic
cognitionem certissimam dicit; puta quis est, et unde. Augustinus in
Ioannem. Humilis enim non videbatur, et propterea lucerna accensa
est. Theophylactus. Vel medius erat Pharisaeorum dominus; sed
ignorabant eum, quia ipsi Scripturas se scire putabant: et inquantum
in illis praenuntiabatur dominus, medius eorum erat, scilicet in
cordibus eorum; sed nesciebant eum, eo quod Scripturas non
intelligebant. Vel aliter. Medius quidem erat, inquantum mediator
Dei existens et hominum Christus Iesus medius Pharisaeorum extitit,
volens illos Deo iungere; sed ipsi nesciebant eum. Origenes. Vel
aliter. Hoc edito ego baptizo in aqua, ad illud quid ergo baptizas?
Ad secundum si tu non es Christus? Praeconium de praecedenti
Christi substantia proponit, quod tanta sit ei virtus quod invisibilis
sit sua deitate, cum sit praesens cuilibet et totum per orbem
diffusus: quod notatur ex illo medius vestrum stetit. Hic enim per
totam orbis machinam effluxit, sic ut quae creantur, per ipsum
creentur; omnia enim per ipsum facta sunt: unde palam est quod
inquirentibus a Ioanne quid ergo baptizas? Ipse medius erat. Vel
quod dicitur in medio vestrum stetit, intelligendum est de nobis
hominibus. Cum enim simus rationales, in medio nostrum existit; ex
eo quod principale, scilicet cor, in medio totius corporis insitum
est. Qui ergo verbum in medio gerunt, non autem cognoscunt de illius
natura, nec de quo fonte manavit, nec quomodo consistit in eis; hi
verbum in medio sui obtinentes ignorant, quod tamen Ioannes agnovit:
unde exprobrando dicit ad Pharisaeos quem vos nescitis. Quia
expectantes Pharisaei Christi adventum, nihil tam arduum de eo
contemplabantur, solum hominem sanctum existimantes eum esse. Dicit
autem stetit: nam stat pater invariabilis existens et impermutabilis:
stat quoque verbum eius ad salvandum continuo, quamvis carnem
suscipiat, quamvis medium hominum stet invisibile. Ne vero putet
aliquis alium esse invisibilem ad omnes homines venientem, vel ad
universum orbem, ab eo qui humanatus est et in terra comparuit, subdit
qui post me venit, hoc est qui post me appariturus est. Non autem
idem denotatur hic per hoc quod dicit post, et cum Iesus nos post se
invitat; illic enim sequi post ipsum praecipitur nobis, ut eius
indagando vestigia, perveniamus ad patrem: hic autem ut pateat quid
sequatur ex Ioannis dogmatibus: venit enim ut cuncti credant per eum,
praeparati ad perfectum verbum per minora. Dicit ergo ipse est qui
post me venit. Chrysostomus in Ioannem. Ac si diceret: ne
aestimetis totum in meo consistere Baptismate; si enim meum Baptisma
perfectum esset, alius non veniret post me, aliud Baptisma daturus.
Sed haec praeparatio est illius, et transibit in proximo, ut umbra et
imago; sed oportet eum qui veritatem imponet, venire post me: si enim
hoc esset perfectum, nequaquam secundi locus quaereretur; et ideo
subdit qui ante me factus est, hic est honorabilior et clarior.
Gregorius. Sic namque dicitur ante me factus est, ac si dicatur:
antepositus est mihi. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante
me autem factus est, quia mihi praelatus. Chrysostomus. Ne autem
existimes comparabilem esse excellentiam hanc, incomparabilitatem
ostendere volens, subiungit cuius ego non sum dignus ut solvam
corrigiam calceamenti; quasi dicat: intantum est ante me ut ego neque
in ultimis ministrorum vocari dignus sim: calceamentum enim solvere
ultimi ministerii res est. Augustinus. Unde et si dignum se diceret
tantummodo corrigiam calceamenti solvere, multum se habuisset.
Gregorius in Evang. Vel aliter. Mos apud veteres fuit ut si quis
eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum
solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Quid igitur
inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit?
Recte ergo Ioannes se indignum esse ad solvendam corrigiam eius
calceamenti denuntiat; ac si aperte dicat: redemptoris vestigia non
denudare valeo; quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod
tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta
ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero dominus veniens, quasi
calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae
corruptionis assumpsit. Corrigia ergo calceamenti est ligatura
mysterii. Ioannes ergo solvere corrigiam calceamenti eius non valet:
quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit; ac si
patenter dicat: quid mirum si mihi ille praelatus est quem post me
quidem natum considero, sed nativitatis eius mysterium non
comprehendo? Origenes in Ioannem. Quidam vero non inepte dixit,
hoc sic intelligendum. Non sum ego tanti ut causa mei descendat a
magnalibus, ac carnem quasi calceamentum suscipiat. Chrysostomus in
Ioannem. Et quia Ioannes cum decenti libertate ea quae de Christo
sunt, omnibus praedicabat, propterea Evangelista et locum designat,
dicens haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes
baptizans. Non enim in domo, neque in angulo Christum praedicabat,
sed Iordanem transiens in media multitudine, praesentibus omnibus qui
ab eo baptizabantur. Quaedam vero exemplariorum certius habent in
Bethabora: Bethania enim non ultra Iordanem, neque in deserto
erat, sed prope Hierosolymam. Glossa. Vel duae sunt Bethaniae:
una trans Iordanem, altera citra non longe a Ierusalem, ubi Lazarus
fuit suscitatus. Chrysostomus. Hoc autem et propter aliam causam
designat: quia enim res non antiquas narrabat, sed ante parvum tempus
contingentes, praesentes et videntes testes facit eorum quae dicuntur,
demonstrationem a locis tribuens. Alcuinus. Bethania vero domus
obedientiae interpretatur; per quam innuitur quia per obedientiam fidei
omnes ad Baptisma debent pervenire. Origenes. Bethabora vero
interpretatur domus praeparationis, et convenit cum Baptismo
praeparantis domino plebem perfectam. Iordanis autem interpretatur
descensus eorum. Quis autem erit hic fluvius nisi salvator noster,
per quem ingredientem in hunc mundum mundari convenit, non suum
descendentem descensum, sed humani generis? Hic segregat donatas a
Moyse, ab his quae per Iesum donantur, sortes; huius rivuli
laetificant civitatem Dei. Sicut autem draco latitat in Aegyptiaco
fluvio, ita Deus in isto. Pater enim est in filio; et qui
proficiscuntur illuc ubi se lavent, opprobrium Aegypti deponunt, ac
apti ad perceptionem hereditatis parantur, necnon a lepra mundantur,
et duplicis capaces sunt gratiae, ac prompti fiunt ad susceptionem
spiritus almi, in aliud flumen nequaquam descendente spiritali
columba. Trans Iordanem vero Ioannes baptizat, ut praecursor
venientis non innocentes sed peccatores vocaret.
|
|