|
Origenes. Post testimonium Ioannis, iam videtur Iesus veniens ad
eum, non solum adhuc perseverantem, sed et potiorem effectum: quod
per diem secundariam designatur; unde dicitur altera die vidit Ioannes
Iesum venientem ad se. Pridem autem Iesu mater protinus ut illum
concepit, ad matrem Ioannis praegnantem proficiscitur, et per vocem
pervenientem ad aures Elisabeth ex Mariae salutatione exultat Ioannes
conceptus in utero; hic autem post Ioannis testimonium, ipse videtur
a Baptista, accedens ad eum. Prius autem auditu aliorum instruitur
aliquis, ac deinde oculate inspicit illa. Per hoc autem quod Maria
ad Elisabeth venit minorem, et filius Dei ad Baptistam, ad fervorem
opitulandi minoribus, et ad modestiam admonemur. Verum unde ad
Baptistam venit salvator, non hic dicitur; sed ex dictis Matthaei
colligimus dicentis: tunc venit Iesus a Galilaea ad Iordanem ad
Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Chrysostomus in Ioannem. Vel
aliter. Matthaeus adventum Christi ad Baptismum praesentialiter
dicit; Ioannes autem, et rursus eum ivisse ad Ioannem ostendit post
Baptisma; et hoc manifestat quod postea dicit quia vidi spiritum
descendentem et cetera. Partiti enim sunt sibi Evangelistae tempora
narrationis: Matthaeus enim ea quae antequam ligaretur Ioannes
Baptista praeteriens, festinat ad ea quae deinceps sunt tempora; sed
Ioannes his maxime immoratur, quae scilicet ante incarcerationem
Ioannis fuerunt; unde hic dicitur altera die vidit Ioannes Iesum
venientem ad se. Cuius igitur gratia secundo post Baptismum ad eum
veniebat? Quia ipsum baptizaverat cum multis; ut nullus suspicetur
quoniam ex eadem causa ex qua et alii, ad Ioannem veniret; puta
peccata confessurus, aut in poenitentiam abluendus in flumine.
Propterea ergo accedit, dans Ioanni occasionem corrigendi hanc
suspicionem, quam Ioannes per verba correxit; unde sequitur et ait:
ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Qui igitur ita purus
erat ut aliorum peccata absolvere posset, manifestum est quoniam non ut
confiteretur peccata accedit, sed ut occasionem det Ioanni loquendi de
ipso. Venit etiam secundo, ut hi qui priora audierant, certius
recipiant quae praedicta sunt, et alia rursus audiant. Dicit autem
ecce agnus Dei, innuens quod hic est qui olim quaerebatur, rememorans
prophetiae Isaiae, et umbrae quae secundum Moysen erat, ut a figura
facilius eos ducat ad veritatem. Augustinus in Ioannem. Si autem
agnus Dei est innocens, et Ioannes agnus; an non et ipse est
innocens? Sed omnes ex illa propagine veniunt de qua cantat gemens
David: ego in iniquitatibus conceptus sum. Solus ergo ille agnus qui
non sic venit: non enim in iniquitate conceptus est, nec in peccatis
mater eius eum in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit,
quia fide concepit, et fide suscepit. Origenes in Ioannem. Sed cum
quinque offerantur animalia in templo: tria terrestria: vitulus, ovis
et capra; volatilia vero duo: turtur et columba; et de ovibus tria
adducantur: aries, ovis, agnus; de genere ovium agnum memoravit:
agnum enim in oblationibus quotidianis offerri videmus, unum quidem
mane, alterum vero vespere. Quaenam autem oblatio alia potest esse
quotidiana a rationali natura comprehendenda, nisi verbum vigens,
agnus typice nuncupatum? Hoc nempe censebitur oblatio matutina ad
frequentiam intellectus in divinis relatum: neque enim anima pati
potest ut summis iugiter insistat, eo quod corporis terrestris et
gravis coniugium est sortita. Ex hoc etiam verbo quod Christus est
agnus, coniectare de pluribus poterimus: et quodammodo vespere
pertingemus ad corporalia procedentes. Qui autem hunc obtulit agnum ad
immolandum, Deus fuit in homine reconditus, magnus sacerdos, qui
dixit: nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam; unde dicitur
agnus Dei: ipse enim nostros languores accipiens, totius mundi
tollens peccata, mortem quasi Baptismum suscepit. Apud Deum enim
non pertransit incorrectum quidquid agimus quod disciplina indigeat,
quae per difficilia exercetur. Theophylactus. Vel dicitur Christus
agnus Dei, inquantum Deus pater mortem Christi acceptavit pro nostra
salute, vel inquantum eum pro nobis tradidit morti: sicut enim dicere
consuevimus: haec oblatio est talis hominis, idest quam talis homo
obtulit; sic et Christus dicitur agnus Dei, dantis scilicet filium
suum pro nostra salute in mortem. Et ille quidem agnus typicus nullius
omnino peccatum sustulit; hic vero peccatum universi orbis terrarum:
periclitantem enim mundum eruit ab ira Dei; unde subdit ecce qui
tollit peccatum mundi. Non autem dixit: qui tollet, sed qui tollit
peccatum mundi, quasi semper hoc faciente ipso: non enim tunc solum
tulit cum passus est, sed ex illo tempore usque ad praesens tollit,
non semper crucifixus; unam enim pro peccatis obtulit oblationem, sed
semper purgans per illam. Gregorius Moralium. Tunc autem ab humano
genere plene peccatum tolletur, cum per incorruptionis gloriam nostra
corruptio permutabitur: esse namque a culpa liberi non possumus,
quousque in corporis morte tenemur. Theophylactus. Sed quare non
dixit: peccata mundi, sed peccatum? Ut videlicet per hoc quod dixit
peccatum, universaliter peccatum videretur innuere; sicut consuevimus
dicere, quod homo eiectus est de Paradiso, idest omne genus humanum.
Beda. Vel peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod est
commune totius mundi; quod quidem peccatum originale et singulorum
superaddita Christus per gratiam relaxat. Augustinus. Qui enim de
nostra natura peccatum non assumpsit, ipse est qui tollit nostrum
peccatum. Nostis, quia quidam homines dicunt: nos tollimus peccata
ab hominibus quia sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui
baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit ipse homo plenus
peccato? Contra istas disputationes hic legamus ecce qui tollit
peccatum mundi, ut non sit praesumptio hominibus in homines.
Origenes. Sicut tamen iugi oblationi agni cognatae sunt reliquae
oblationes legales, sic huius agni oblationi cognatae oblationes
videntur mihi effusiones sanguinis martyrum, quorum patientia et
confessione et promptitudine ad bonum, obtunduntur machinationes
impiorum. Theophylactus. Quia vero superius illis qui ex Pharisaeis
venerant Ioannes dixerat quod medius vestrum stat quem vos nescitis,
hic ignorantibus demonstrat, dicens hic est de quo dixi: post me venit
vir qui ante me factus est. Vir dominus dicitur propter aetatis
perfectionem: nam triginta annorum baptizatus est; vel quia
spiritualis animae vir est, et Ecclesiae sponsus; unde Paulus:
despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Augustinus in
Ioannem. Post me autem venit, quia posterior natus est; ante me
factus est, quia praelatus est mihi. Gregorius in Evang.
Praelationis autem eius causas aperit, cum subiungit quia prior me
erat; ac si aperte dicat: inde me etiam post natus superat quo eum
nativitatis suae tempora non angustant: nam qui per matrem in tempore
nascitur, sine tempore est a patre generatus. Theophylactus.
Ausculta, o Ari. Non dixit: quia prior me creatus est, sed quia
prior me erat. Audiat hoc Pauli Samosateni abusio, quod non ex
Maria sumpsit primordium; quia si essendi principium sumpsit ex
virgine, qualiter prior extitit praecursore? Nam manifestum est quod
praecursor Christum in sex mensibus superabat secundum humanam
generationem. Chrysostomus in Ioannem. Ut autem non videatur ex
amicitia propter cognationem ei testimonium perhibere, quia cognatus
eius erat secundum carnem, propterea dicit ego nesciebam eum. Et
secundum rationem hoc contingit: etenim in deserto conversatus est
Ioannes. Miracula vero quaecumque Christo puero existente facta
sunt, puta quae circa magos, et quaecumque talia, ante multum
contigerant tempus, Ioanne et ipso valde puero existente. In medio
vero tempore ignotus omnibus existebat; propter quod subdit sed ut
manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Hinc
enim manifestum est quoniam et illa signa quae quidam dicunt a Christo
in pueritia facta, mendacia et fictiones sunt. Si enim a prima aetate
miracula fecisset Iesus, nequaquam neque Ioannes eum ignorasset, nec
reliqua multitudo indiguisset magistro ad manifestandum eum. Non
igitur ipse Christus Baptismate indigebat, neque aliquam aliam causam
habebat illud lavacrum quam praemonstrationem facere eius fidei quae est
in Christum. Non enim dixit: ut mundem eos qui baptizantur, neque:
ut liberem a peccatis, veni baptizans; sed ut manifestetur in
Israel. Sed numquid sine Baptismate non licebat praedicare et
inducere turbas? Sed facilius ita factum est: nequaquam enim
cucurrissent omnes, si sine Baptismate praedicatio facta esset.
Augustinus in Ioannem. Ubi ergo cognitus est dominus, superfluo ei
via parabatur, quia cognoscentibus se, ipse factus est via. Itaque
non duravit diu Baptisma Ioannis, sed quoadusque demonstratus est
dominus humilis. Ergo ut daretur nobis a domino humilitatis exemplum
ad percipiendam salutem Baptismi, suscepit Baptismum servi; et ne
praeponeretur Baptismus servi Baptismo domini, baptizati sunt alii
Baptismo conservi. Sed qui baptizati sunt Baptismo conservi,
oportebat ut baptizarentur Baptismo domini; qui autem baptizantur
Baptismo domini, non opus habent Baptismo conservi.
|
|