|
Chrysostomus in Ioannem. Quia Ioannes testatus est ita magnum quid
quod sufficiens erat auditores omnes stupefacere, puta quod totius
orbis terrarum solus ipse peccata tolleret, volens credibilius id
facere, reduxit hoc ad Deum et spiritum sanctum. Posset enim aliquis
dicere Ioanni: qualiter igitur tu cognovisti eum? Respondet quod per
descensum spiritus sancti; unde sequitur et testimonium perhibuit
Ioannes, dicens: quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de
caelo, et mansit super eum. Augustinus de Trin. Non autem tunc
unctus est Christus spiritu sancto quando super eum baptizatum velut
columba descendit: tunc enim corpus suum, scilicet Ecclesiam suam,
praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt
spiritum sanctum. Absurdissimum enim est ut credamus eum cum iam
triginta esset annorum (eius enim aetatis a Ioanne baptizatus est)
accepisse spiritum sanctum; sed venisse ad illud Baptisma, sicut sine
ullo omnino peccato, ita non sine spiritu sancto. Si enim de famulo
eius et praecursore ipso Ioanne scriptum est: spiritu sancto
replebitur ab utero matris suae; qui quamvis seminatus a patre, tamen
spiritum sanctum in utero formatus accepit: quid de homine Christo
intelligendum est vel credendum, cuius carnis ipsa conceptio non
carnalis, sed spiritualis fuit? Augustinus de agone Christiano.
Non autem dicimus solum Christum verum corpus habuisse, spiritum
autem sanctum fallaciter apparuisse oculis hominum: sicut enim non
oportebat ut homines falleret filius Dei, sic nec spiritus sanctus.
Sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam ex nihilo fabricavit,
non erat difficile verum corpus columbae sine aliarum columbarum
ministerio figurare; sicut ei non fuit difficile verum corpus in utero
virginis sine virili semine fabricare. Augustinus in Ioannem.
Duobus autem modis ostendit visibiliter dominus spiritum sanctum; per
columbam super dominum baptizatum; per ignem vero super discipulos
congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Ergo ne spiritu
sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est; et ne
simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec movet,
quia linguae divisae sunt: noli dissipationem timere, unitatem in
columba cognosce. Sic ergo oportebat demonstrari spiritum sanctum
venientem super dominum, ut cognoscat unusquisque, si habeat spiritum
sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam, et habere cum
fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum. Osculantur
et corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: nam
corvi de morte pascuntur, columba nonnisi de frugibus terrae vivit.
Si etiam gemunt columbae in amore, nolite mirari, quia in columbae
specie voluit demonstrari spiritus sanctus; ipse enim interpellat pro
nobis gemitibus inenarrabilibus. Non autem spiritus sanctus in
semetipso, sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Qui enim novit
in pressura se esse mortalitatis huius, peregrinari se a domino,
quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: spiritus illum docuit gemere.
Multi autem gemunt, infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel
aegritudine corporis praegravati; sed non columbae gemitu gemunt.
Unde ergo debuit demonstrari spiritus sanctus unitatem quamdam
designans, nisi per columbam, ut pacatae Ecclesiae diceretur: una
est columba mea? Unde debuit humilitas figurari nisi per avem
simplicem et gementem? Apparuit ibi sancta et vera Trinitas: pater
in voce dicente: tu es filius meus dilectus; spiritus sanctus in
columba. In ista Trinitate missi sunt apostoli baptizare in nomine
patris et filii et spiritus sancti. Gregorius Moralium. Dicit autem
manentem super eum: in cunctis namque fidelibus spiritus sanctus
venit, sed in solo mediatore semper singulariter permanet: quia eius
humanitatem nunquam deseruit, ex cuius divinitate procedit. Sed cum
de eodem spiritu discipulis dicatur: apud vos manebit, quomodo
singulare signum erit quod in Christo permanet? Quod citius
cognoscemus, si dona spiritus discernamus. In his enim donis, sine
quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis
omnibus semper permanet; ut sunt mansuetudo, humilitas, fides,
spes, caritas; in illis autem quibus per ostensionem spiritus non
nostra servatur vita, sed aliorum quaeritur, non semper manet, sed
aliquando se a signorum ostensionibus subtrahit, ut humilius eius
virtutes habeantur. Christus autem in cunctis eum semper et continue
habuit praesentem. Chrysostomus in Ioannem. Ne autem aliquis
aestimet spiritus Christum indiguisse sicut et nos, hanc etiam
destruit suspicionem, ostendens quod spiritus sancti descensio solum
pro manifestando Christo facta est; unde sequitur et ego nesciebam
eum; sed qui misit me baptizare in aqua, mihi dixit: super quem
videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui
baptizat in spiritu sancto. Augustinus in Ioannem. Quis autem misit
Ioannem? Si dicamus: pater, verum dicimus; si dicamus: filius,
verum dicimus. Manifestius autem est ut dicamus: pater et filius.
Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? Si enim non noverat eum
a quo voluit baptizari, temere dicebat ego a te debeo baptizari.
Noverat ergo eum: quid ergo est quod dicit et ego nesciebam eum?
Chrysostomus. Sed cum dicit nesciebam eum, anterius tempus dicit,
non tempus quod est prope Baptismum, cum prohibebat eum, dicens ego a
te debeo baptizari. Augustinus in Ioannem. Sed legantur alii
Evangelistae, qui planius illud dixerunt; et inveniemus apertissime
tunc descendisse columbam cum dominus ab aqua ascendit. Si ergo post
Baptisma descendit columba, et antequam baptizaretur dixit illi
Ioannes ego a te debeo baptizari; ante Baptismum illum noverat:
quomodo ergo dixit ego nesciebam eum; sed qui misit me baptizare? et
cetera. Hoc audivit Ioannes, ut nosceret eum quem non noverat, an
forte ut plenius nosset quem iam noverat? Noverat quidem dominum,
noverat filium Dei, noverat quia ipse baptizaret in spiritu sancto.
Ante enim quam veniret ad fluvium Christus, cum multi ad Ioannem
concurrerent, ait illis qui post me venit, maior me est: ipse vos
baptizabit in spiritu sancto et igne. Sed quid? Non noverat,
potestatem Baptismi ipsum dominum habiturum et sibi retenturum (ne
Paulus aut Petrus diceret: Baptismus meus, sicut invenis dixisse:
Evangelium meum), sed ministerium plane transiturum in bonos et
malos? Quid tibi faciat malus minister, ubi bonus est dominus? Ecce
post Ioannem baptizatum est, post homicidam non est baptizatum: quia
Ioannes dedit Baptismum suum, homicida dedit Baptismum Christi;
quod sacramentum tam sanctum est ut nec homicida ministrante polluatur.
Potuit autem dominus, si vellet, potestatem dare alicui servo suo ut
daret Baptismum suum tamquam vice sua, et constituere tantam vim in
Baptismate translato in servum, quantam vim haberet Baptisma datum a
domino. Hoc noluit ut in illo esset spes baptizatorum a quo baptizatos
se agnoscerent; et noluit servum ponere spem in servo. Si autem daret
hanc potestatem servis, tot essent Baptismata quot essent servi; et
quomodo dictum est Baptisma Ioannis, sic diceretur Baptisma Petri
vel Pauli. Per hanc ergo potestatem, quam solum sibi Christus
retinuit, stat unitas Ecclesiae, de qua dictum est: una est columba
mea. Potest autem fieri ut aliquis habeat Baptismum praeter
columbam; ut prosit ei Baptismus praeter columbam, non potest.
Chrysostomus. Et quia pater vocem emisit praedicans filium,
superveniet spiritus sanctus vocem trahens super caput Christi, ne
quis praesentium existimaret dici de Ioanne quod dictum est de
Christo. Sed dicet aliquis: qualiter non crediderunt Iudaei, si
viderunt spiritum? Sed talia non solum indigent oculis corporis, sed
magis visione mentis. Si namque miracula facientem videntes, intantum
ebrii erant a livore ut contraria his quae videbantur, enuntiarent;
qualiter solo adventu spiritus sancti in specie columbae expulissent
incredulitatem? Quidam vero dicunt, non omnes vidisse spiritum, sed
solum Ioannem, et eos qui devotius dispositi erant. Etsi enim
sensibilibus oculis possibile erat videre in specie columbae spiritum
descendentem; non tamen propter hoc necesse est omnibus hoc fuisse
manifestum. Etenim Zacharias in specie sensibili multa consideravit,
et Daniel, et Ezechiel; sed et Moyses multa vidit, qualia aliorum
nullus: unde subdit Ioannes et ego vidi, et testimonium perhibui,
quia hic est filius Dei. Agnum quidem eum vocaverat; et quoniam in
spiritu baptizare debebat, dixit, filium autem ante hoc nusquam.
Augustinus in Ioannem. Oportebat enim ut ille baptizaret qui est
filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt
unici; unicus autem habet potestatem, adoptati ministerium.
|
|