|
Chrysostomus in Ioannem. Quia multi his quae a principio Ioannes
dicebat non attendebant, secunda rursus eos excitat voce; unde dicitur
altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. Beda.
Stabat quidem Ioannes, quia illam virtutum arcem conscenderat, a qua
nullis tentationum posset improbitatibus deici: stabant cum illo
discipuli, quia magisterium illius corde sequebantur immobili.
Chrysostomus. Sed quare non totum mundum circuivit, in omni loco
Iudaeae praedicans eum; sed stabat circa flumen, expectans eum
venire, ut ostenderet venientem? Quia scilicet per opera Christi hoc
fieri volebat. Vide etiam qualiter hoc maioris aedificationis fuit:
quia enim parvam immisit scintillam, repente flamma in altum elevata
est. Alter autem etsi circumiens hoc dixisset, videretur ex studio
quodam humano fieri quae fiebant, et suspicione plenum esset eius
praeconium. Igitur prophetae quidem et apostoli omnes absentem
Christum praedicaverunt; hi quidem ante praesentiam secundum carnem,
illi vero post assumptionem: unde ut ostendatur quod non voce solum,
sed et oculis eum ostendebat, subditur et respiciens Iesum
ambulantem, dixit: ecce agnus Dei. Theophylactus. Respiciens,
inquit, quasi oculis innuens gratiam et admirationem quam habebat in
Christo. Augustinus in Ioannem. Ioannes quidem amicus sponsi
erat; non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat
veritati: non enim voluit apud se remanere discipulos suos, ut non
sequerentur dominum; sed magis ostendit quem sequerentur, dicens ecce
agnus Dei. Chrysostomus. Non longum facit sermonem: quoniam unum
solum in studio habebat, adducere eos, et coniungere Christo:
sciebat enim quoniam de reliquo non indigerent eo testante. Non autem
singulariter discipulis loquitur de his Ioannes, sed eis publice cum
omnibus: quia ex communi doctrina suscipientes sequelam Christi,
firmi de reliquo permanserunt, non propter gratiam Christi sequentes
eum, sed propter suum lucrum: et non facit sermonem suum
deprecativum, sed admiratur solum praesentem, et demonstrat eis
praeparationem propter quam venit, et modum praeparationis: agnus enim
utrumque insinuat: et dicit agnus, cum articuli adiectione,
excellentiam eius ostendens. Augustinus in Ioannem. Iste enim
singulariter dicitur agnus solus sine macula, sine peccato; non cuius
maculae abstersae sunt, sed cuius macula nulla fuerit: singulariter
hic est agnus Dei, quia singulariter huius agni sanguine solo homines
redimi potuerunt. Hic est agnus quem lupi timent, qui leonem occisus
occidit. Beda. Ideo etiam agnum vocat, quia dona sui velleris
sponte largiturum, ex quo vestem nobis nuptialem facere possumus,
idest exempla vivendi nobis relicturum, praevidit, quibus in
dilectione calefieri deberemus. Alcuinus. Mystice autem stat
Ioannes, cessat lex, et venit Iesus, idest gratia Evangelii, cui
ipsa lex perhibet testimonium. Ambulat Iesus discipulos collecturus.
Beda. Ambulatio etiam Iesu dispensationem incarnationis, qua ad nos
venire ac nobis exempla vivendi praebere dignatus est, insinuat.
|
|