|
Alcuinus. Ioanne perhibente testimonium quia Iesus esset agnus
Dei, discipuli qui prius erant cum Ioanne, magistri imperium
implentes, secuti sunt Iesum; unde dicitur et audierunt eum duo
discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. Chrysostomus in
Ioannem. Considera autem, quia quando dixit: post me veniens ante
me factus est, et quoniam non sum dignus solvere corrigiam calceamenti
eius, nullum cepit; sed quando de dispensatione locutus est, et ad
humiliora sermonem duxit dicens ecce agnus Dei, tunc secuti sunt eum
discipuli. Multi enim non ita adducuntur cum aliquid magnum et
excelsum de Deo dicatur, sicut cum benignum et amicum hominum
audiunt, et aliquid ad salutem hominum pertinens. Considerandum
autem, quod Ioannes dicit ecce agnus Dei, et Christus nihil
loquitur: nam et sponsus cum silentio adest: alii eum inducunt, et
sponsam in manu eius ponunt; quam cum acceperit, de ea disponit. Ita
Christus venit copulaturus sibi Ecclesiam, nihil ipse dixit; sed
accessit solum amicus eius Ioannes, dexteram ei sponsae imposuit, per
sermones suos animas hominum in manus ei ponens; quos accipiens ita
disposuit ut ultra ad Ioannem non redirent. Sed aliud hic observandum
est: sicut enim in nuptiis non puella ad sponsum vadit, sed ipse ad
eam festinat, ita hic contingit: non enim in caelum ascendit hominum
natura; sed ad eam filius Dei accessit, et ad domum duxit paternam.
Et quidem alii discipuli Ioannis erant qui non solum secuti non sunt,
sed et zelotype ad Christum dispositi erant; qui autem meliores
erant, simul audierunt et secuti sunt, non quasi magistrum priorem
contemnentes, sed ab eo persuasi, promittente quod baptizaret in
spiritu sancto Christus. Et vide discipulorum studium cum verecundia
fieri: neque enim mox ascendentes interrogaverunt Iesum de necessariis
et maximis rebus; neque publice, sed singulariter ei loqui
studuerunt; unde sequitur conversus autem Iesus, et videns eos
sequentes se, dicit eis: quid quaeritis? Hinc erudimur quia cum nos
bene velle inceperimus, tunc Deus dat nobis multas salutis
occasiones. Interrogat autem, non ut discat, sed ut per
interrogationem magis eos familiares faciat, et ampliorem fiduciam
det, et ostendat eos auditione dignos. Theophylactus. Vide autem
quod sequentibus se dominus convertit faciem, et respexit: quia nisi
per bonam operationem ipsum secutus fueris, ad visionem faciei eius
numquam pertinges, neque ad domum eius poteris pervenire. Alcuinus.
Ergo illi discipuli tergum ipsius sequebantur ut viderent, et faciem
domini videre non poterant; ideo convertit se, et quodammodo de sua
maiestate descendit, ut possint discipuli faciem illius contemplari.
Origenes. Forte autem non frustra post sextum testimonium desinit
Ioannes eos contestari, et Iesus secundum septimum dicit quid
quaeritis? Chrysostomus in Ioannem. Sed illi non solum sequendo,
sed interrogando amorem suum ad Christum manifestaverunt; unde
sequitur qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum
magister), ubi habitas? Nondum ab eo aliquid discentes, magistrum
eum vocant, ad discipulatum se impellentes, et causam ostendentes
propter quid sequebantur. Origenes. Congrua vero provectis ex
Ioannis testimonio prolatio depromens Christum doctorem, ac exprimens
desiderare habitaculum filii Dei contueri. Alcuinus. Nolunt enim
transitorie uti eius magisterio, sed inquirunt ubi maneat, ut et tunc
in secreto verbis illius imbui, et exinde saepius possent eum visitare
et plenius instrui. Mystice autem volunt sibi ostendi in quibus
Christus habitet, ut eorum exemplo se tales exhibeant in quibus velit
habitare. Vel quod Iesum ambulantem vident, et statim ubi maneat
quaerunt, nos monet, ut cum incarnationem eius ad mentem reducimus,
sollicito corde eum rogemus ut mansionem aeterni habitaculi nobis
ostendat: unde quia videt bene petentes, libere eis sua reserat
arcana; unde sequitur dicit eis: venite et videte; quasi dicat:
habitaculum meum explicari non potest sermone, sed opere demonstratur.
Venite ergo credendo et operando, et videte intelligendo. Origenes.
Vel per hoc quod dicit venite, ad actionem invitat; per hoc autem
quod dicit videte, ad contemplationem. Chrysostomus. Christus autem
non dicit eis signa domus neque locum, sed attrahit eos ad sequendum.
Non dixit: non est tempus nunc, audietis cras, si quid vultis
discere; sed ut ad amicos et familiares loquitur. Qualiter ergo alibi
ait: filius hominis non habet ubi caput reclinet, hic autem dicit
venite et videte ubi habito? Sed per hoc quod dixit: non habet ubi
caput suum reclinet demonstravit quod habitaculum proprium non habebat,
non quod in domo non maneret; sequitur enim venerunt, et viderunt ubi
maneret, et manserunt ibi die illo. Cuius autem gratia manserunt non
adiungit Evangelista, quia manifestum erat quod propter doctrinam.
Augustinus. Quam beatum autem diem duxerunt, quam beatam noctem.
Aedificemus ergo et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum,
quo veniat ille et doceat nos. Theophylactus. Non frustra autem et
tempus notavit Evangelista, cum subdit hora autem erat quasi decima;
ut tam doctores quam discipulos erudiret, quod doctrina propter tempus
non est praetermittenda. Chrysostomus. Multum enim studium
demonstrabant ad audiendum, in eo quia neque ab hora aversi sunt, cum
sol esset ad occasum. Et multis quidem carni servientibus tempus quod
est post escas, non est aptum ad quippiam necessariorum, eo quod
corpus escis gravatur. Ioannes vero, cuius isti erant discipuli, non
erat talis: sed cum multo maiori sobrietate vespere degens quam nos
mane. Augustinus. Numerus etiam iste legem significat, quia in
decem praeceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex
per dilectionem, quae a Iudaeis impleri non poterat per timorem; unde
et decima hora dominus audivit Rabbi: magister enim legis non est nisi
dator legis. Sequitur erat autem Andreas frater Simonis Petri unus
ex duobus qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.
Chrysostomus in Ioannem. Cuius autem gratia alterius nomen non
ponitur? Quidam dicunt, propterea quia hic qui scribit est qui
secutus est eum. Quidam vero dicunt, quod ille alius non insignis
erat: quae igitur utilitas si didicerimus nomen illius? Neque enim
septuaginta duorum discipulorum nomina Evangelista posuit. Alcuinus.
Vel duo discipuli qui secuti sunt Iesum, sunt Andreas et
Philippus.
|
|