|
Chrysostomus in Ioannem. Andreas quae a Iesu didicit non detinuit
apud seipsum; sed festinat, et currit cito ad fratrem, traditurus ei
bona quae suscepit; unde dicitur invenit hic primum fratrem suum
Simonem, et dixit ei: invenimus Messiam (quod est interpretatum
Christus). Beda. Hoc est enim vere dominum invenire, vera illius
dilectione fervere, fraternae quoque salutis curam gerere.
Chrysostomus in Ioannem. Et quidem non dixerat Evangelista quae
Christus fuerat sequentibus se locutus; sed ex his quae hic dicuntur
licet addiscere. Quaecumque enim Andreas didicit, in brevi
ostendit, magistri virtutem, qui persuaserat eis, et eorum desiderium
quod prius habuerant, repraesentans: hoc enim verbum invenimus, est
patientis pressuram propter absentiam et exultantis postquam apparuit
quod expectabatur. Augustinus in Ioannem. Messias autem Hebraice,
Graece Christus, Latine unctus dicitur: chrisma enim unctio est:
ille autem singulariter unctus est: unde omnes Christiani unguntur,
secundum quod in Psal. 44 dicitur: unxit te Deus Deus tuus oleo
exultationis prae participibus tuis: participes enim eius sunt omnes
sancti; sed ille est singulariter sanctus, et singulariter unctus.
Chrysostomus. Et ideo non dixit Messiam simpliciter, sed cum
adiectione articuli. Considera vero ex ipso principio obedientem
Petri mentem: confestim enim cucurrit nihil tardans; unde sequitur et
adduxit eum ad Iesum. Sed nullus facilitatem ei imponat, si non
prius multa perquirens ita sermonem suscepit; conveniens enim est, et
fratrem diligentius ei dixisse hoc, et per longa verba; sed
Evangelistae ubique multa intermittunt, breviloquii curam habentes.
Aliter autem neque dictum est quoniam credidit simpliciter, sed
quoniam duxit eum ad Iesum, illum ei de quo dixerat traditurus, ut
omnia ab illo discat. Ipse autem dominus incipit revelare ea quae
deitatis sunt, et paulatim ea aperire praedicationibus. Non enim
minus quam signa, prophetiae adducunt: hoc enim est maxime opus Dei,
quod neque imitari Daemones possunt: nam in miraculis quidem et
phantasia fit utique; futura autem praedicere cum certitudine, illius
solius incorruptibilis est naturae; unde sequitur intuitus autem eum
Iesus dixit: tu es Simon filius Ioanna; tu vocaberis Cephas (quod
interpretatur Petrus). Beda. Intuitus autem est eum non
exterioribus oculis solum, sed et aeterno divinitatis intuitu vidit
cordis eius simplicitatem, animi sublimitatem, cuius merito cunctae
esset praeferendus Ecclesiae. Neque autem in Petri vocabulo, quasi
Hebraeo vel Syro, aliam interpretationem quaerere oportet: quia idem
est Graece et Latine Petrus, quod Syriace Cephas; et in utraque
lingua nomen a petra derivatur. Vocatur autem Petrus ob firmitatem
fidei, qua illi petrae adhaesit de qua apostolus ait: petra autem erat
Christus; qui sperantes in se ab hostis insidiis reddit tutos, et
spiritualium charismatum fluenta ministrat. Augustinus in Ioannem.
Non est autem magnum quia dominus dixit cuius filius esset iste: omnia
enim nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi
praedestinavit. Illud autem magnum quia mutavit ei nomen, et fecit de
Simone Petrum. Petrus autem a petra; petra vero Ecclesia: ergo in
Petri nomine figurata est Ecclesia. Et quis securus est, nisi qui
aedificat supra petram? Intentum autem te fecit dominus: nam si antea
Petrus vocaretur, non ita videres mysterium petrae, et putares casu
eum sic vocari, non providentia Dei. Ideo eum voluit aliud prius
vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas
commendaretur. Chrysostomus. Ideo etiam nomen mutavit, ut ostendat
quia ipse est qui vetus testamentum dedit et nomina transmutavit, qui
Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Iacob Israelem.
Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et
Samson; aliis autem post eam quae a progenitoribus est nuncupationem,
ut Petro et filiis Zebedaei: nam quibus quidem a prima aetate debebat
virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt; quibus autem postea
debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Augustinus de Cons.
Evang. Non autem parva repugnantia potest putari si iuxta Iordanem,
antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Ioannis Baptistae
secuti sunt eum duo, quorum unus erat Andreas, qui fratrem suum
Simonem adduxit ad Iesum; quando et nomen ut Petrus nominaretur
accepit; cum ab aliis Evangelistis dicatur, quod eos in Galilaea
piscantes invenerit, atque ad discipulatum vocaverit: nisi quia
intelligendum est, non sic eos vidisse dominum iuxta Iordanem ut ei
iam inseparabiliter inhaererent; sed tantum cognovisse qui esset,
eumque miratos ad propria remeasse. Non autem quis arbitretur quod
tunc Petrus nomen accepit, ubi ait illi dominus: tu es Petrus, et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; sed ubi commemoratur ei
dictum esse tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus).
Alcuinus. Vel aliter. Nondum imponit ei nomen, sed praesignat quod
postea fuit ei impositum, quando dixit ei Iesus: tu es Petrus, et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Mutaturus autem nomen
Christus, voluit ostendere etiam nomen illud quod a parentibus datum
erat, non carere virtutis significatione. Simon enim obediens
interpretatur, Ioanna gratia, Iona columba; quasi dicat: tu es
obediens, filius gratiae, vel filius columbae, idest spiritus
sancti: quia humilitatem de spiritu sancto accepisti, ut vocante
Andrea, videre me desiderares. Non enim dedignatus est maior minorem
sequi: quia non est ordo aetatis ubi est meritum fidei.
|
|