|
Chrysostomus in Ioannem. Postquam accepit Christus hos discipulos,
venit de reliquo ad alios convertendum, scilicet Philippum et
Nathanaelem; unde dicitur in crastinum autem voluit exire in
Galilaeam. Alcuinus. A Iudaea scilicet, ubi erat Ioannes
baptizans, deferens honorem Baptistae, ne videatur magisterium eius
minuere, dum adhuc statum habet. Vocaturus etiam discipulum ad
sequendum, voluit exire in Galilaeam, idest in transmigrationem
factam vel revelationem; ut sicut ipse proficiebat sapientia et aetate
et gratia apud Deum et homines, et sicut passus est et resurrexit, et
ita intravit in gloriam suam; sic etiam suos sequaces ostenderet et
exire et proficere in virtutibus, et per passiones ad gaudia
transmigrare debere; unde sequitur et invenit Philippum, et dicit ei
Iesus: sequere me. Sequitur qui imitatur humilitatem et passionem
eius, ut sit socius resurrectionis et ascensionis. Chrysostomus. Et
vide quod antequam aliquis ei adhaereret, nullum vocavit: nam si
quidem nullo iam sponte adveniente attraxisset, fortassis
resiliissent: nunc autem a seipsis eligentes sequi dominum, firmi de
reliquo permanserunt. Philippum autem vocat, magis notum ei
existentem, quia in Galilaea nutritus erat. Sed unde Philippus
secutus est Christum? Nam Andreas quidem audiens a Ioanne
Baptista, Petrus autem ab Andrea; hic autem a nullo aliquid
discens, solum dicente Christo ad eum sequere me, confestim persuasus
est. Conveniens est autem Philippum a Ioanne audientem sequi
Christum, vel etiam vocem Christi hoc operatam esse.
Theophylactus. Non enim simpliciter omnibus vox Christi dicebatur,
sed fidelium interiora ad eius inflammabat amorem: deinde quia in corde
Philippi de Christo cogitatio inerat, et in libris Moysi assidua
lectio, ut expectaret Christum, statim cum vidit, credidit. Forte
autem ab Andrea et Petro de Christo aliquid didicit, quia ex eadem
patria erant; quod Evangelista videtur innuere per hoc quod subdit
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri.
Chrysostomus. Christus etiam hinc suam virtutem ostendit, quod a
terra nullum ferente fructum, nam a Galilaea propheta non surgit,
inclytos discipulos elegit. Alcuinus. Bethsaida etiam domus
venatorum interpretatur; quo nomine civitatis curavit Evangelista
ostendere quales tunc iam animo erant Philippus, Petrus et Andreas,
et quales officio erant futuri, idest capiendis ad vitam animabus
intenti. Chrysostomus. Non solum autem Philippus a Christo
persuasus est, sed praeco aliis fit; unde sequitur invenit Philippus
Nathanael, et dicit ei: quem scripsit Moyses in lege et prophetae,
invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. Vide qualiter sollicitam
mentem habebat, et continue meditabatur quae sunt Moysi, et
expectabat adventum Christi. Et quidem quod Christus debebat
venire, noverat prius; quoniam autem hic Christus erat, ignorabat.
Dicit autem quem scripsit Moyses et prophetae, credibilem faciens
suam praedicationem, et ex hinc persuadens auditorem quod circa legem
et prophetas sollicitus erat, et omnia perscrutans cum veritate ut et
Christus testatus est. Si vero dicit filium Ioseph, ne turberis:
eius enim filius aestimabatur esse. Augustinus in Ioannem. Cui
scilicet desponsata erat mater eius: nam quod ea intacta conceptus et
natus sit, bene noverunt ex Evangelio omnes Christiani. Addit autem
et locum: a Nazareth. Theophylactus. Non quia in ea natus erat,
sed nutritus. Generatio enim eius multis erat incognita; sed quod in
Nazareth esset nutritus, cognitum erat. Et dixit ei Nathanael: a
Nazareth potest aliquid boni esse? Augustinus. Ambas
pronuntiationes potest consequens vox Philippi sequi: sive sic
pronunties, tamquam confirmans: a Nazareth potest aliquid boni esse:
et ille dicat veni et vide; sive sicut dubitans, et totum
interrogans: a Nazareth potest aliquid boni esse? Veni et vide.
Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba
sequentia, nostrum est quaerere quid potius intelligamus in his
verbis. Nathanael enim doctissimus legis, cum audisset Philippum
dicentem invenimus Iesum, audito a Nazareth, erectus est in spem,
et dixit a Nazareth potest aliquid boni esse. Scrutatus enim erat
Scripturas, et sciebat, quod non facile alii Scribae et Pharisaei
noverant, quia inde erat expectandus salvator. Alcuinus. Qui
singulariter sanctus est, innocens, impollutus; de quo propheta:
exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus (idest flos) de radice
eius ascendet. Vel potest hic versiculus sub dubitatione interrogative
proferri. Chrysostomus. Audiverat enim Nathanael a Scripturis quod
a Bethlehem oporteret Christum venire, secundum illud: et tu,
Bethlehem terra Iuda, ex te exiet dux qui regat populum meum
Israel. Cum igitur audivit a Nazareth, dubitavit, non inveniens
convenire enuntiationem Philippi cum prophetica praedicatione.
Nazaraeum autem vocant prophetae ab educatione et conversatione.
Considera vero eius in inquirendo prudentiam et mansuetudinem: non
enim dixit: decipis me, Philippe; sed interrogat dicens a Nazareth
potest aliquid boni esse? Valde autem et Philippus prudens erat; non
enim interrogatus frangitur, sed immoratur, virum volens ducere ad
Christum; unde sequitur dicit ei Philippus: veni et vide. Trahit
quidem eum ad Christum, sciens de reliquo eum non contradicturum, si
verba et doctrinam illius gustaverit.
|
|