|
Chrysostomus in Ioannem. Nathanael non suscipiendo ex Nazareth
Christum esse, eam quae illi erat circa Scripturas diligentiam
ostendit; in non respuendo vero eum qui annuntiaverat, multum
desiderium quod habebat circa Christi praesentiam monstravit. Sciebat
enim quod poterat Philippus circa locum falli; unde sequitur vidit
Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: ecce vere
Israelita, in quo dolus non est: quia nihil ad gratiam vel odium
loquebatur. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Quid est in quo
dolus non est? Forte non habebat peccatum? Forte illi medicus non
erat necessarius? Absit. Nemo sic natus est ut medico illo non
egeret. Dolus enim est cum aliud agitur, et aliud fingitur: quo modo
ergo in illo dolus non erat, si peccator est? Fatetur se peccatorem;
si enim peccator est et iustum se dicit, dolus est in ore ipsius.
Ergo in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non indicavit non
esse peccatorem. Theophylactus. Sed Nathanael laudatus non
acquievit extemplo, sed expectavit, adhuc volens aliquid manifestius
discere; et interrogat; sequitur enim dicit ei Nathanael: unde me
nosti? Chrysostomus. Ipse quidem igitur ut homo investigabat,
Iesus autem ut Deus respondebat: sequitur enim respondit Iesus et
dixit ei: priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi
te: non ut homo eum intuens, sed ut Deus desuper cognoscens. Vidi,
inquit, te, idest morum tuorum mansuetudinem. Dicit autem cum esses
sub ficu: quoniam nullus ibi erat, sed soli Philippus et Nathanael
singulariter loquebantur: propter hoc dictum est quod videns eum a
longe dixit ecce vere Israelita; ut scires quoniam antequam
appropinquaret Philippus, haec loquebatur Christus, et insuspicabile
fiat Christi testimonium. Noluit autem Christus dicere: non sum ex
Nazareth, ut annuntiavit tibi Philippus; sed ex Bethlehem, ut non
faceret altercabilem sermonem; neque etiam per hoc dedisset argumentum
sufficiens quod ipse esset Christus; sed ostendit se Christum per hoc
quod praesens erat loquentibus illis. Augustinus. Quaerendum est
enim an aliquid significet arbor fici. Invenimus arborem fici
maledictam, quia sola folia habuit, et fructu caruit. In origine
humani generis Adam et Eva, cum peccavissent, de foliis ficus
subcinctoria sibi fecerunt. Folia ergo ficulneae intelliguntur
peccata. Erat autem Nathanael sub arbore fici, tamquam sub umbra
mortis; ac si dominus ei dicat: o Israel, sine dolo quisquis es, o
popule Iudaeus ex fide, antequam te per apostolos meos vocarem, et
cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi.
Gregorius Moralium. Vel cum esses sub ficu, vidi te; idest,
positum te sub umbra legis elegi. Augustinus de Verb. Dom.
Recordatus est autem Nathanael se fuisse sub ficu ubi non erat
Christus praesentia corporali, sed scientia spirituali; et quia
sciebat se solum fuisse sub ficu, agnovit in illo divinitatem.
Chrysostomus in Ioannem. Sic ergo ab hac praedicatione, et ab eo
quod mentem scrutatus est eius, et quia cum adversus eum dicere
videretur, non culpavit, sed laudavit, cognovit quoniam vere est
Christus; unde sequitur respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu
es filius Dei, tu es rex Israel; quasi dicat: tu es qui
expectabaris, tu es qui quaerebaris. Quia enim argumentum
inaltercabile suscepit, venit ad confessionem, et in mora priori
diligentiam ostendens, et in posteriori confessione devotionem. Multi
autem legentium sermonem hunc anxiantur: Petrus enim qui post miracula
et doctrinam confessus est, quoniam filius est Dei, beatificatur, ut
a patre revelationem iam suscipiens; Nathanael autem ante signa et
doctrinam hoc dicens, nihil tale audivit. Est igitur huius causa,
quoniam verba quidem eadem locutus est Petrus et Nathanael, non autem
eadem mente; sed Petrus quidem confessus est filium Dei ut Deum
verum; hic autem ut hominem nudum; dicens enim ei tu es filius Dei,
induxit tu es rex Israel; Dei autem filius non Israelis est rex
solum, sed et orbis terrarum universi. Hoc etiam manifestum est ex
his quae consequuntur. Nam Petro nihil postea addidit Christus: sed
quasi perfecta eius existente fide, Ecclesiam se dixit in confessione
illius fabricaturum esse. Nathanael autem, quasi multa parte et
maiori confessionis deficiente, ad maiora educitur; nam sequitur et
dixit ei: quia dixi tibi: vidi te sub ficu, credis: maius his
videbis; quasi dicat: magnum tibi visum est hoc esse quod dixi, et
propterea me regem Israelis confessus es: quid igitur dices cum maius
videbis? Et quid sit istud maius, ostendit subdens et dicit eis:
amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei
ascendentes et descendentes super filium hominis. Vide qualiter
paulatim eum a terra abducit, et facit quod non ultra aestimet
Christum esse hominem solum: cui enim Angeli ministrant, qualiter
hic homo purus esset? Per hoc igitur suadet Angelorum se esse
dominatorem: sicut enim in proprium regis filium descenderunt et
ascenderunt in eum ministri regales; hoc quidem in tempore crucis, hoc
vero in tempore resurrectionis et ascensionis; sed et ante hoc, quando
accesserunt et ministrabant ei, et quando evangelizabant eius
nativitatem. Futurum vero a praeterito probavit; qui enim in
praeteritis virtutem eius agnoverat, et de futuris audiens facilius
suscepit. Augustinus de Verb. Dom. Recolamus autem veterem
historiam, quando Iacob in somniis vidit scalam a terra pertingentem
usque in caelum, et dominus incumbebat super eam, et Angeli
ascendebant et descendebant per eam. Denique ipse Iacob quia
intellexit quid viderit, posuit lapidem et fudit oleum: dum unxit
lapidem Iacob, numquid idolum fecit? Significavit, non adoravit.
Agnoscitis chrisma, agnoscite et Christum. Ipse est lapis quem
reprobaverunt aedificantes. Si ergo Iacob vidit scalam, qui est
Israel appellatus, et Nathanael iste vere Israelita erat;
convenienter somnium Iacob dominus dixit ei; quasi dicat: cuius
nomine te appellavi, ipsius somnium in te apparuit: videbis enim
caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super
filium hominis. Si autem ad illum descendunt, et ad illum ascendunt,
et sursum est, et hic est: sursum in se, deorsum in suis.
Augustinus in Ioannem. Sunt autem Angeli Dei boni praedicatores
praedicantes Christum; hoc est super filium hominis ascendunt et
descendunt, sicut Paulus, qui ascenderat usque ad tertium caelum,
descendit usque ad lac potum parvulis dandum. Dixit autem maius his
videbis; quia plus est quod nos dominus vocatos iustificavit, quam
quod vidit iacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat, si
ibi mansissemus ubi nos vidit? Quaeritur autem quare Nathanael, cui
tantum testimonium perhibuit filius Dei, inter duodecim apostolos non
invenitur? Intelligere autem debemus, ipsum eruditum fuisse et
peritum legis: propterea noluit illum dominus inter discipulos ponere,
quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Volens enim superborum
frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed de
piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator; sed
prius Petrus piscator; per quem postea crederet non tantum orator,
sed etiam imperator.
|
|