|
Hilarius de Trin. Dices: verbum sonus vocis est, enuntiatio
negotiorum, et elocutio cogitationum: hoc verbum in principio apud
Deum erat, quia sermo cogitationis aeternus est, cum qui cogitat sit
aeternus. Sed quomodo in principio erat quod neque ante tempus, neque
post tempus est? Et nescio an ipsum possit esse in tempore.
Loquentium enim sermo neque est antequam loquantur, et cum locuti
erunt, non erit: in eo enim ipso quod loquuntur, dum finiunt, iam
non erit id unde coeperunt. Sed si primam sententiam rudis auditor
admiseras, in principio erat verbum, de sequenti quid quaeris: et
verbum erat apud Deum? Numquid audieras de Deo, ut sermonem
reconditae cogitationis acciperes; aut fefellerat Ioannem quid esset
momenti inter inesse et adesse? Id enim quod in principio erat, non
in altero esse, sed cum altero praedicatur. Statum igitur verbi et
nomen expecta; dicit namque et Deus erat verbum. Cessat sonus vocis
et cogitationis eloquium. Verbum hic res est, non sonus; natura,
non sermo; Deus, non inanitas est. Hilarius de Trin. Simplex
autem nuncupatio est, et caret offendiculo adiectionis alienae. Ad
Moysen dictum est: dedi te Deum Pharaoni: sed numquid non adiecta
nominis causa est, cum dicitur Pharaoni? Moyses enim Pharaoni Deus
datus est, dum timetur, dum oratur, dum punit, dum medetur. Et
aliud est Deum dari, et aliud Deum esse. Memini quoque et alterius
nuncupationis, ubi dicitur: ego dixi: dii estis; sed in eo indulti
nominis significatio est; et ubi refertur ego dixi, loquentis potius
sermo est, quam rei nomen. Cum autem audio et Deus erat verbum, non
dictum solum audio verbum, sed demonstratum esse intelligo quod Deus
est. Basilius. Sic igitur excludens accusationem blasphemantium et
quaerentium quid est verbum, respondet et Deus erat verbum.
Theophylactus. Vel aliter continua. Postquam verbum erat apud
Deum, manifestum est quod duae personae erant, quamvis una natura in
duabus existat; unde dicitur et Deus erat verbum; ita ut una natura
sit patri et filio, cum sit una deitas. Origenes. Adiciendum
etiam, quod verbum in eo quod fit ad prophetas, illustrat prophetas
sapientiae lumine: apud Deum vero est verbum obtinens ab eo quod sit
Deus; unde praelocavit hoc quod est verbum erat apud Deum, ei quod
est Deus erat verbum. Chrysostomus in Ioannem. Et non ut Plato,
hoc quidem intellectum quemdam, hoc vero animam mundi esse dicens:
haec enim procul sunt a divina natura. Sed dicunt: pater cum articuli
adiectione dictus est Deus, filius autem sine hac. Quid ergo, cum
apostolus dicat: magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; et
rursus: qui est super omnia Deus; sed et Romanis scribens dicit:
gratia vobis, et pax a Deo patre nostro sine adiectione articuli.
Sed et superfluum erat hic apponere superius continue adiectum. Non
igitur etsi non est adiectus filio articulus, propter hoc filius minor
est Deus.
|
|